Latin
1.1.212 to 1.1.227
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.212-227
Not analysed yet
CAP. XXXVII. Non valent literae exsecutoriae, in quibus impetrans falso dixit, monitorias praecessisse. Idem Abbati sancti Victoris. Ex insinuatione episcopi Ambianensis accepimus, quod I. clericus super eius provisione ad ipsum praeceptorias, et postmodum ad vos exsecutorias contra eum literas impetravit. (Et infra:) Quocirca mandamus, quatenus, si nullae monitoriae super hoc praecesserint, exsecutoriis supersedeatis eisdem, dummodo eaedem exsecutoriae de monitoriis fecerint mentionem; alioquin in exsecutionis negotio iuxta directum ad vos pro ipso mandatum ratione praevia procedatis. CAP. XXXVIII. Cessantibus clausulis in dubio Papa non intendit gravare eundem collatorem super provisione duorum; ideo secundus impetrans repellitur, sive primus exspectet, sive sit iam gratiam consecutus. Hoc dicit secundum intellectum Gloss. Idem Noviensi Episcopo. Mandatum apostolicum ad te directum, ut magistrum S. faceres in canonicorum recipi et in fratrem Noviensis ecclesiae, si pro alio ibidem non scripsimus, qui huiusmodi gratiam prosequatur, alio iam beneficium per nostras literas obtinente prosequi non teneris, quum super receptione duorum gravandi ecclesiam antedictam non fuerit intentio mandatoris. CAP. XXXIX. Ecclesia, in qua Papa primus dedit monitorias, et secundus exsecutorias, per primum, non per secundum intelligitur gravata. Idem. Literis apostolicis ad vos directis, ut G. clericum reciperetis in canonicum et in fratrem, nisi pro alio fuisset per nos ecclesia vestra gravata, mandatum nostrum vos exsequi volumus et mandamus; non obstante, quod T. subdiaconum per nostras literas exsecutorias recepistis, qui a bonae memoriae H. praedecessore nostro monitorias impetravit, quum factum praedecessoris nostri potius, quam nostrum fuerimus prosecuti. CAP. XL. Dioecesanus, cui scribitur, ut in dioecesi sua, ubi pro alio scriptum non est, provideat vel faciat provideri, non potest id exsequi circa beneficium spectans ad collationem alterius, iam pro alio gravati. Idem. Abbatem, qui mandatum apostolicum iam recepit, ut S. clerico in aliqua ecclesiarum sui monasterii provideret, et per literas generales ad dioecesanum episcopum obtentas, ut in dioecesi sua, ubi pro alio scriptum non esset, faceret provideri, cogi iuris ratio non permittit, nec super conferendis ecclesiis aut beneficiis aggravari, etiamsi facultatem habeat dioecesanus per easdem literas providendi.