Latin
1.1.327 to 1.1.334
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.327-334
Not analysed yet
CAP. V. Si schismaticus ad unionem ecclesiae reversus, eligitur in episcopum, electio non tenet, sed ex dispensatione potest confirmari. Alexander III. Petro Presbytero cardinali apostolicae sedis Legato. Quia diligentia tua per dilectum filium nostrum S. a nobis sollicite requisivit, an electionem electi, qui nuper abiurato scismate ad unitatem ecclesiae et devotionem nostram rediit, debeas confirmare: id tibi duximus respondendum, quod, si a schismatico nullum ordinem susceperit, et eius electio unanimiter et concorditer secundum formam canonum fuerit celebrata, eum, dummodo alia non impediant, dispensative permittimus confirmari, mandantes, ut eum facias a catholicis episcopis suffraganeis Aquilegiensi ecclesiae in episcopum ordinari, salva tamen debita iustitia et reverentia eiusdem ecclesiae, quum ad catholicam redierit unitatem. CAP. VI. Electus in Romanum Pontificem a duabus partibus cardinalium, nulla exceptione obstante est Papa; electus autem a minori numero gerens se pro Papa, incidit una cum sibi adhaerentibus in poenas hic contentas. Idem in concilio Lateranensi. Licet de vitanda discordia in electione Romani Pontificis manifesta satis a praedecessoribus nostris constituta manaverint, quia tamen saepe post illa per improbae ambitionis audaciam gravem passa est ecclesia scissuram: nos etiam ad malum hoc evitandum de consilio fratrum nostrorum et sacri approbatione concilii aliquid decrevimus adiungendum. §1. Statuimus ergo, ut, si forte, inimico homine superseminante zizaniam, inter cardinales de substituendo summo Pontifice non poterit esse plena concordia, et duabus partibus concordantibus pars tertia concordare noluerit, aut sibi alium praesumpserit nominare, ille absque ulla exceptione ab universali ecclesia Romanus Pontifex habeatur, qui a duabus partibus concordantibus electus fuerit et receptus. §2. Si quis autem de tertiae partis nominatione confisus, quia de ratione esse non potest, sibi nomen episcopi usurpaverit, tam ipse, quam ii, qui eum receperint, excommunicationi subiaceant, et totius sacri ordinis privatione mulctentur ita, ut viatici etiam eis, nisi tantum in ultimis, communio denegetur, et si non resipuerint, cum Dathan et Abiron, quos terra vivos absorbuit, accipiant portionem. §3. Praeterea si a paucioribus quam a duabus partibus aliquis electus fuerit ad apostolatus officium, nisi maior concordia intercesserit, nullatenus assumatur, et praedictae poenae subiaceat, si humiliter noluerit abstinere. Ex hoc tamen nullum canonicis constitutionibus et aliis ecclesiis praeiudicium generetur, in quibus debet maioris et sanioris partis sententia praevalere, quia quod in eis dubium venerit superioris poterit iudicio diffiniri. In Romana vero ecclesia speciale aliquid constituitur, quia non poterit ad superiorem recursus haberi.