# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.339-347

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.339 to 1.1.347. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.339

CAP. VIII. Compromittentes super electione tenentur recipere electum a compromissario, si est idoneus. Idem Ravennati Archiepiscopo. Causam, quae inter moniales sanctae Margaretae super discordia et dissensione electionis, quam fecerunt, agitari dignoscitur, experientiae tuae iam pridem commisimus terminandam. Verum quoniam ipsa causa in tantum protrahitur, et nondum, sicut accepimus, processisti, et periculosum et damnosum est monasterio, quod causa ipsa in tantum protrahitur, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus infra XL. dies, vel duos menses ad plus, secundum tenorem aliarum nostrarum literarum in eadem causa procedas, ita videlicet, quod si sorores ipsae in episcopum electionem contulerint, promittentes, quod illam, quam episcopus eis provideret, reciperent, ipsam, quam episcopus illis providerit, facias ab eis, appellatione remota, si tamen exsistat idonea, in suam recipi abbatissam. Si autem in causa procedere non poteris, dilectis filiis I. basilicae duodecim Apostolorum, presbytero Cardinali, Apostolicae sedis Legato et Priori S. Victoris ex parte nostra significes, ut in eadem causa procedant, et eam debito fine decidant. CAP. IX. Electus ante confirmationem beneficia conferre vel aliter administrare non potest. Idem Wigorensi Episcopo. Nosti, sicut vir prudens et sapiens, quomodo dilectus filius noster G. Linconensis electus concedendi honores vel praebendas, aut alias disponendi de rebus ecclesiae, quum sua non sit electio confirmata, non habeat facultatem. Inde est, quod fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, ut praedicto electo ex parte nostra non differas arctius inhibere, ne archidiaconatum de Norantine, vel praebendam, quam W. eiusdem loci archidiaconus tenuit, alicui conferre praesumat. Et si eundem archidiaconatum vel praebendam cuiquam, quod non arbitramur, concessit, Mandamus igitur, quatenus ei auctoritate nostra praecipias, ut concessionem suam quam citius, omni contradictione et appellatione cessante, si quam fecit de praedictis, studeat revocare. [Quodsi distulerit etc.] CAP. X.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
