# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.348-358

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.348 to 1.1.358. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.348

Electio facta post appellationem, et prima non cassata, et contra privilegia ecclesiae, cassanda est. Idem. Consideravimus, quod electio Ioannis Frontini post appellationem ad nos interpositam et contra tenorem privilegiorum ecclesiae vestrae fuerit celebrata. Perpendimus etiam, quod electio B. post illam qualemcunque electionem non cassatam, nec non et post appellationem, per quam ad suum statum omnia debent reduci, facta fuit, et illata violentia, quanquam rex penitus inficietur, violentiam aliquam in hoc de assensu vel conscientia sua unquam perpetratam fuisse. Quapropter nos utriusque electionem de communi fratrum nostrorum consilio omnino cassamus, et vobis in aliam personam idoneam et honestam conveniendi liberam tribuimus facultatem; ita tamen, quod utrique praedictorum fama sua non minus propter hoc integre conservetur, et quod in aliis ecclesiis possint, si Deus dederit, ad dignitatem promoveri. Vobis autem liceat praeter istam ecclesiae vestrae ordinationem in eorum alterum, si voluntas fuerit, iterum convenire, et eum vobis in abbatem atque magistrum canonice providere. CAP. XI. Metropolitanus confirmatus, licet nondum receperit pallium, potest suum suffraganeum consecrari facere. Idem. Suffraganeis alicuius metropolitani, ad mandatum ipsius metropolitani, post confirmationem electionis suae, etiamsi pallium non receperit, licitum est aliquem electum, qui ad eius iurisdictionem pertinet, consecrare, et metropolitano aegritudine laborante vel alias praepedito, post susceptionem pallii, et etiam ante si eius est electio confirmata suffraganei sui ad mandatum ipsius possunt electo munus consecrationis conferre. CAP. XII. Is, cuius electio fuit cassata, non vitio personae, sed electionis modo, iterum eligi potest; secus, si vitio personae. Clemens III. Super eo vero, quod quaerere voluisti, si alicuius electione cassata idem ad alterius ecclesiae regimen electus fuerit, an eius electio debeat confirmari, hoc tuam volumus discretionem tenere, quod, si prior electio non vitio personae, sed modo electionis cassatur, promotionem eius in eadem etiam ecclesia, nisi forte simoniacae pravitatis aliquid intercessisse constiterit, non debeat impedire.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
