Latin
1.1.359 to 1.1.366
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.359-366
Not analysed yet
CAP. XIII. Non professus potest postulari in abbatem, si ex aliqua bona causa fiat talis postulatio. Hoc dic. secundum lecturam, quae est magis singularis. Coelestinus III. Quum monasterium de Pellicia in tuo situm episcopatu, ad eam dissolutionem devenerit, sicut tuarum literarum insinuatio patefecit, quod fratres eiusdem domus observantiam religionis et ordinem abiecerunt, et, bonis eius dilapidatis atque consumptis, ad eligendum sibi abbatem de ipsius ecclesiae gremio non potuerunt hactenus convenire, ad tuae tamen admonitionis et exhortationis instantiam in unum convenientes, in quendam, qui cum fratribus suis in eremo est laudabiliter conversatus, boni testimonii virum unanimiter consenserunt, et eum in abbatem totis desideriis postulantes, eius subiici disciplinis et habitui postulabant. Tu vero postulationi eorum de prudentum et discretorum virorum consilio praebuisti assensum, et humiliter postulasti eandem ordinationem a sede apostolica confirmari. Nos autem petitioni tuae facorem nostrum et assensum liberaliter impertientes ordinationem ipsam, sicut facta est canonice, confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. [Super eo vero etc. (cf. c. 1. de confessis II. 18)] CAP. XIV. Electio debet esse in libertate eligentium, nec valet contraria consuetudo. Idem. Quum terra, quae funiculus hereditatis Domini censebatur (Et infra:) Sicut autem ex quarundam literarum tenore pluriumque relatione accepimus, quidam olim in electionibus pravae consuetudinis morbus irrepsit, ut videlicet, quum alicuius praelati electio debet celebrari, conventus, ad quem pertinere dignoscitur, duas personas nominet latenter auribus patriarchae vel principis exprimendas, ut sic illarum alterius eligendae, vel totius electionis penitus irritandae idem patriarcha vel princeps plenariam habeat facultatem. Quia igitur hoc redundat in gravamen et perniciem ecclesiasticae libertatis, praescriptam consuetudinis pravitatem sancimus penitus abolendam, statuentes, ut forma electionis canonicae in omnibus conventualibus ecclesiis observetur, videlicet, ut, quum debet ecclesiae consuli pastoris regimine destitutae, electores in unum locum, in quo fuerit electio celebranda, conveniant, et invocata Spiritus sancti gratia personam solemniter nominent, in qua omnes, vel [maior] pars sanioris consilii potuerint convenire, et ea sine ullius contradictione, dummodo persona idonea fuerit, et electio sine simoniaca pravitate celebrata, ad illius regimen ecclesiae admittatur. Quod si in persona fuerit vel in electionis modo peccatum, tamdiu electores in electione diligentiam inquisitionis apponant, donec secundum praescriptam formam vacanti ecclesiae de persona idonea valeant providere. Quo facto non prohibemus, quin regis seu patriarchae, qui pro tempore fuerit, requiratur assensus; sed propter hoc ipsam electionem nolumus impediri.