# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.375-382

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.375 to 1.1.382. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.375

CAP. XVII. Si electus non habet sufficientem scientiam, vel ante confirmationem administrat, eius electio cassari debet. Idem Capitulo Pennensi. Qualiter post obitum bonae memoriae Pennensis episcopi ecclesia vestra vacante, receptis prius super electione facienda literis nostris, primicerium vestrum vobis elegeritis in pastorem, vos tanquam auctores electionis ipsius plenius cognovistis. Verum quoniam electus a vobis ante confirmationem obtentam administrationi episcopatus se irreverenter immiscuit, recipiendo tam a clericis quam a laicis iuramenta, non attendens, quod secundum Apostolum nemo debet sibi honorem assumere, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron, praecipue quia nec donum scientiae pontifici conveniens fuerat assecutus, quum iuxta verbum dominicum: "Qui fecerit et docuerit magnus vocetur in regno coelorum," postquam nobis praesentastis eundem electum, sufficienti examinatione praemissa, communicato fratrum consilio, electionem de ipso factam exigente iustitia duximus irritandam, quicquid ex ea et ob eam factum est denunciantes penitus non tenere. [Ne autem gregi etc. Dat. Lat. XI. Kal. Oct. 1199.] CAP. XVIII. Si vocantur ad electionem non vocandi, valet electio facta eis non exspectatis. H. dic. secundum lecturam communem. Idem Capitulo Capuano. Quum inter universas metropoles Capuana sit apostolicae sedi vicinior, ad provisionem ipsius specialius adspiramus, talem ipsi personam praefigi cupientes, quae sicut alios metropolitanos loci vicinitate, sic et devotionis affectu praecellat, per quam et ipsa metropolis tam in spiritualibus quam in temporalibus optatum suscipiat incrementum. Intelleximus autem per dilectos filios I. et F. canonicos vestros, et per literas, quas ad sedem apostolicam detulerunt, quod ad decanum et alios canonicos vestros Panormi manentes, quum ex eorum parte fuisset vobis per literas intimatum, ut ecclesiae Capuanae damna pensantes sic tractaretis super electione substituendi pastorem, quod nullum deberetis in eorum absentia nominare, quendam socium vestrum cum literis destinastis, duodecim dierum terminum assignantes, infra quem post receptionem literarum vestrarum iter arriperent redeundi, quamvis ecclesiastica consuetudo non exigat, ut ad electionem pastoris canonici tam remoti vocentur, et illi praecipue, qui longe antequam vos metropolitani vestri obitum praesentialiter cognoverunt, quorum aliqui post eius decessum ad Capuanam ecclesiam sunt reversi. Quia vero mora longior est in electionibus valde suspecta, immo saepe damnosa, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus invocata Spiritus sancti gratia personam idoneam per electionem canonicam concorditer assumatis ad regimen Capuanae ecclesiae, consequenter ad audientiam nostram nuncios idoneos transmissuri, per quos a nobis vice regia postuletis assensum, et apostolicae confirmationis gratiam requiratis, attentius provisuri ut eo discretionis et caritatis studio procedatis, quod nec in electione vitium, nec in electo defectus valeat inveniri. Alioquin et factum electionis revocaremus in irritum, et personas eligentium puniremus.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
