Latin
1.1.411 to 1.1.418
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.411-418
Not analysed yet
CAP. XXVI. Eligens scienter indignum in episcopum, est ob hoc suspensus a beneficiis ecclesiae per triennium, nec potest interim ad dignitatem illius eligi vel assumi. Idem Abbati Cisterciensi, R. et P. Monachis Fontis frigidi. Per inquisitionem, quam de mandato nostro fecistis super statu episcopatus et episcopi Tholosani, perspicaciter intelleximus, quod Mascaron cancellarius iuratus asseruit, se scivisse pro certo, R. olim Tholosanum episcopum et amicos ipsius ante suam electionem habuisse colloquium cum quibusdam canonicis nominatim expressis, eosque sollicitasse precibus, ut ipsum eligerent in episcopum, seque vidisse pariter et audivisse, quando praedictus episcopus, exsistens in domo S. Petri de Coquinis recognovit in quorundam canonicorum praesentia, se canonicis illis, qui adversati fuerant suae primae electioni, iurasse in domo Actonis de Montibus, credens pro certo, quod iuramentum illud illicitum fuit, et praestitum, ut idem R. eligeretur ex pacto, et quod ipsemet post primam electionem ipsius cassatam domum episcopalem eius nomine detinebat, recipiens quosdam reditus et proventus, quos de ipsius conscientia et consensu in eiusdem negotiis expendebat. Quum igitur talem scienter in episcopum eligendo, sicut ipse suo iuramento firmavit, ecclesiasticis beneficiis reddiderit se indignum, grave gerimus et molestum, quod dilecto filio Tholosano praeposito in episcopum Convennarum electo idem Mascaron in praepositum dicitur substitutus. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, eundem Mascaronem ab officio praepositurae penitus amoventes, faciatis virum idoneum ad officium illud assumi. [Contradictores etc. Dat. II. Non. Iul. An. VIII. 1205.] CAP. XXVII. Si non professus eligitur ad regimen ecclesiae regularis, cassatur electio, consuetudine in contrarium non obstante. Idem Priori sancti Frigidiani, G. et G. Canonicis Lucanensibus. Quum causam, quae inter Bonum presbyterum et Brunum canonicum ecclesiae sancti Petri Lucanensis vertitur super eo, quod dictus presbyter Bonus a maiori parte canonicorum eiusdem ecclesiae, praedicto B. et quodam alio contradicentibus, in priorem, sicut dicitur, est electus, olim vobis duximus committendam, vos, sicut ex literis vestris accepimus, partes citare curastis, ut iuxta mandatum nostrum causam ipsam fine possetis canonico terminare. Quumque in vestra essent praesentia constitutae, dictus presbyter Bonus cum instantia postulabat, ut electionem de se factam auctoritate curaretis apostolica confirmare. Sed praefatus Brunus e contrario respondebat, illum non esse dignum regimine prioratus, crimen ei obiiciens simoniae, quodque ipsius electio non erat canonice celebrata. Et, quia professus non erat, ipsum asserebat merito repellendum. Verum quum de simonia nihil fuisset probatum, nec aliquid contra modum electionis ostensum, movit vos vehementer ipsius ecclesiae privilegium, in quo continebatur expressum, ut nullus ibi qualibet subreptionis astutia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et B. Augustini regulam, providerint eligendum. Quamvis autem multi priores continue unus post alium in ipsa ecclesia per multa et longa tempora fuerint non professi, quia tamen praefatus presbyter B. non est professus observantiam regularem, dubitatis, et merito, nobis procedere inconsultis contra privilegium sedis apostolicae concessum ecclesiae memoratae. Quia igitur non debemus attendere solummodo, quid factum sit, sed potius, quid sit faciendum, consultationi vestrae taliter respondemus, quod, quum secundum legem divinam non sit in bove arandum et asino, nec quisquam debeat vestem induere de lana linoque contextam, sublato cuiuslibet appellationis obstaculo irritetis electionem praedictam, et compellatis praefatum presbyterum, aliosque clericos non professos, ut vel beati Augustini regulam in eadem ecclesia constitutam profiteantur et servent, aut ipsam ecclesiam omnino dimittant. [Contradictores etc. Dat. Ferentini VIII. Id. Iul. 1203.]