# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.487-498

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.487 to 1.1.498. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.487

CAP. XLV. Expensae necessariae, quas facit capitulum pro electione praelati, de bonis praelaturae debent fieri vel reddi. Honorius III. Capitulo Constantinopolitano. Ut praeteritae contentionis decisa materia futuris litigiis occasio amputetur, praesentium auctoritate statuimus, ut expensae necessariae, quas capitulum Constantinopolitanum vel eius nuncii vacante sede pro electionis negotio fecerint, de bonis patriarchatus fiant totaliter vel reddantur, dummodo ipsi bona decedentis patriarchae non occupent vel usurpent. CAP. XLVI. Electio post collationem ex intervallo celebrata non valet. H. d. secundum opinionem magis communem. Idem Electo Lugdunensi. Quum post petitam instanter et demum obtentam venerabilis fratris nostri quondam Lugdunensis archiepiscopi cessionem vota canonicorum Lugdunensium in te, tunc ipsorum praepositum, concorditer convenisset, quia tandem examinato, sicut decuit, processu electionis tuae, invenimus eam post publicationem consensuum et collationis tractatum aliquamdiu fuisse protractam, assensumque tuum prius, quam electus fueris, requisitum, electionem eandem ex ipsius duntaxat inordinato processu iustitia cassavimus exigente. [III. id. Ian. Ao. VIII. � 1224.] CAP. XLVII. Monachus unius monasterii alterius factus abbas, in electione abbatis prioris monasterii vocem non habet, etiamsi tale ius ab abbate et monachis prioris monasterii sibi fuit reservatum. Idem Eboracensi Priori, et Magistro Guidoni de Canopo. Constitutis in praesentia nostra procuratoribus dilectorum filiorum sancti Taurini Eboracensis et sancti Leofredi de Cruce abbatum, ac monasterii Fiscanensis, dilectum fratrem nostrum B. tit. SS. Ioannis et Pauli presbyterum cardinalem dedimus auditorem, coram quo proposuerunt procuratores praedictorum abbatum, quod vacante praefato monasterio, quod immediate ad Romanam ecclesiam pertinet, monachi eiusdem loci contemptis praefatis abbatibus, qui commode poterant et debebant de iure vocari, ad electionem abbatis temere procedentes, Ethard. quondam abbatem S. Iudoci ad eiusdem regimen minus idoneum eligere praesumpserunt, quare petebant electionem huiusmodi penitus irritari. Quum autem procuratores ipsorum abbatum iussi essent exprimere, quo iure ipsi abbates deberent electioni abbatis Fiscanensis monasterii interesse responderunt, quod olim, quum assumerentur in suorum monasteriorum abbates, fuit specialiter indultum eis ab abbate et conventu monasterii Fiscanensis, ut haberent vocem in capitulo eorundem. Nos autem rationem huiusmodi frivolam reputantes, de consilio fratrum nostrorum super hoc perpetuum silentium imponimus abbatibus supradictis.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
