# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.568-580

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.568 to 1.1.580. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.568

TITULUS VIII. DE AUCTORITATE ET USU PALLII. CAP. I. Intra quamlibet ecclesiam provinciae suae archiepiscopus pallio uti potest sed extra, non potest. Clemens III. Quum super aliqua re (Et infra: [cf. c. 8. de reb. eccl. al. III. 13.]) Quaesivisti etiam, quomodo intelligatur, quod in forma traditionis pallii continetur, videlicet: "tradimus tibi pallium, ut eo infra ecclesiam tuam utaris." Quod ita intelligitur, infra ecclesiam tuam, videlicet infra quamlibet ecclesiam provinciae tibi commissae. Si vero te sacris indutum vestibus ecclesiam processionaliter vel alio modo exire contigerit, tunc pallio minime uti debes. [Dat. Lat. Ao. III. 1193.] CAP. II. Archiepiscopus alteri archiepiscopo pallium suum commodare non potest. Coelestinus III. Ad hoc, quia quaesitum est a nobis ex parte tua, utrum liceat tibi pallium tuum metropolitano alii commodare, si contigerit, ipsum sine pallio suo ad ecclesiam tibi commissam in aliqua praecipua solennitate venire, et in eadem ecclesia missarum solennia celebrare, licet exinde nos non recolamus expressum canonem invenisse, super hoc tamen Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod non videtur esse conveniens, ut pallium tuum alicui commodes, quum pallium personam non transeat, sed quisque cum eo debeat, sicut tua novit discretio, sepeliri. CAP. III. Per pallium confertur plenitudo pontificalis officii et nomen archiepiscopale. Innocentius III. C. Presbytero cardinali, apostolicae sedis Legato. Nisi specialis dilectio illa (Et infra: [cf. c. 8. de off. leg. I. 30.]) Sane, si postulatio venerabilis fratris nostri Troiani episcopi regni Siciliae cancellarii ad Panormitanam ecclesiam fuisset per nos etiam approbata, non tamen deberet se archiepiscopum appellare prius, quam a nobis pallium suscepisset, in quo pontificalis officii plenitudo cum archiepiscopalis nominis appellatione confertur. Tu ergo, sicut vir providus et discretus quod factum est sic studeas palliare, ut id in confusionem tuam, et sedis apostolicae opprobrium non redundet, quoniam, si oporteat, ut vel nos vel tu ex hoc negotio confundamur, eligemus potius te confundi, quam laedamus sedis apostolicae dignitatem.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
