# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.59-71

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.59 to 1.1.71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.59

CAP. XII. Non possunt canonici sine causa restringere numerum canonicorum seu praebendarum. Abb. Sicul. Honorius III. Episcopo et Cantori Cabilonensi. Ex parte venerabilis fratris nostri episcopi Eduensis fuit propositum coram nobis, quod canonici Eduenses propriis commodis inhiantes praebendarum numerum ab antiquo in ecclesia Eduensi statutum, licet non sint eius diminuti reditus, restrinxerunt, ut sic in temporalibus magis abundent, dum ea, de quibus valet sustentari canonicorum numerus consuetus, tali praetextu nituntur in augmentum convertere praebendarum, et in facti sui tuitionem super hoc confirmationis literas a nobis dicuntur impetrasse in communi forma. § 1. Nolentes igitur divini numinis minui cultum huiusmodi occasione in ecclesia ipsa, sed potius augmentari, discretioni vestrae mandamus, quatenus, si praemissis veritas suffragatur, antiquum numerum facientes auctoritate nostra servari, praebendas, quas a tempore ultimi statuti inveneritis vacasse in ecclesia memorata, non obstante aliqua constitutione super hoc a canonicis ipsis facta, vel confirmatione a nobis ab eisdem obtenta, personis idoneis cum consilio eiusdem episcopi sublato appellationis obstaculo conferatis. CAP. XIII. Constitutio futura respicit, et non praeterita, nisi in ea de praeteritis caveatur. Gregorius IX. Archipresbytero S. Mariae maioris de Urbe. Quoniam constitutio apostolicae sedis omnes adstringit et nihil debet obscurum vel ambiguum continere, declaramus, constitutionem, quam nuper super praeferendis in perceptione portionis maioribus et consuetis servitiis, a minoribus exhibendis, edidimus, non ad praeterita, sed ad futura tantum extendi, quum leges et constitutiones futuris certum sit dare formam negotiis, non ad praeterita facta trahi, nisi nominatim in eis de praeteritis caveatur. TITULUS III. DE RESCRIPTIS. CAP. I. Privilegio generali, secundum ius commune obtento, obstat rescriptum speciale, etiam de eo mentionem non faciens. H. d. secundum intellectum magis communem. Alexander III. Senonensi Archiepiscopo. Sicut Romana ecclesia omnium ecclesiarum disponente Domino mater est et magistra, ita etiam nos, qui eidem ecclesiae, licet immeriti, supernae dispositionis providentia praesidemus, [et] prout Dominus nobis ministraverit, consultationibus respondere cogimur singulorum, et quae videntur dubia apostolicae circumspectionis providentia declarare. Sane Quaesitum est a nobis ex parte tua, utrum, si alicuius causa inter aliquos delegatis iudicibus sublato remedio appellationis committitur, et literis apostolicis altera pars munita, quibus ei generaliter est indultum, ut libere sibi liceat appellare, si in vocem appellationis proruperit, an eius in eadem causa debeat appellationi deferri? Huic igitur Inquisitioni tuae praesentibus literis taliter respondemus, quod eius in hac parte appellatio non debet admitti, postquam est causa iudicibus appellatione remota commissa, quia speciale mandatum derogat generali. [Praeterea etc. cf. c. 5. de off. iud. del. I. 29.]

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
