# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.602-609

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.602 to 1.1.609. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.602

CAP. II. Qui abiurat beneficium, licite potest illud, si denuo eligatur, obtinere. Idem Abbati Dolensi et Priori de Artigia. Quum inter P. Gaufridi et quosdam alios canonicos sancti I. super spirituali beneficio, scilicet stallo in choro et loco in capitulo, in praesentia nostra quaestio fuisset diutius agitata, quia tamen altera pars sufficienter instructa non venerat, negotium non potuit terminari, Ideoque causam ipsam vestro examini committentes vobis per apostolica scripta mandamus, quatenus partes ante vestram praesentiam convocetis, et rei veritate plenius inquisita, si praefatum P. Gau. inveneritis de consensu maioris et sanioris partis capituli fuisse de praedicto beneficio auctoritate apostolica investitum, eum faciatis appellatione remota beneficium ipsum pacifice possidere. Non enim videtur nobis impedimentum afferre iuramentum, quod de eodem non petendo ulterius proponitur praestitisse, si consensus maioris et sanioris partis canonicorum ecclesiae intercessit. CAP. III. Qui renunciavit beneficio suo, illud repetere non potest. Idem Episcopo Verulano. Ex transmissa relatione abbatis sancti Nicolai de Ceparano nostris est auribus intimatum, quod P. Rubeus clericus, dum olim infirmitate laboraret, apud monasterium sancti Salvatoris de Telesia, sibi petiit habitum monasticum indulgeri, qui, recuperata postmodum sanitate, ad monasterium illud gratia complendi suum votum accessit, et ibidem moram aliquantulam faciens, ea, quae praedictae ecclesiae sancti N. contulerat, sibi fecit restitui. Nunc autem, mutato animo, per te, et per amicos tuos laborat, ut restituatur in ecclesia supradicta. Verum quoniam iam dicta ecclesia ab eo soluta dignoscitur, ex quo illi ea, quae sibi contulerat, ad voluntatem et petitionem suam resignavit eidem, fraternitatem tuam monemus atque mandamus, quatenus, si res ita se habet, praedictum abbatem et socios eius ad receptionem praefati P. nulla ratione compellas invitos, nec a populo Ceparano compelli permittas. Hortari tamen eos et monere poteris, si tanti tibi fuerit, ut illum non tanquam unum de ecclesia, sed, quasi de novo deberet intrare, recipiant in socium et in fratrem.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
