Latin
1.1.610 to 1.1.617
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.610-617
Not analysed yet
CAP. IV. Beneficiatus sine licentia praelati sui beneficio renunciare non potest. Idem Episcopo Tornacensi. Admonet nos cura suscepti regiminis et auctoritas pontificalis inducit, ut pro statu ecclesiarum simus solliciti, et earum profectibus et incrementis integro studio intendamus, quapropter fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus auctoritate nostra et tua statuas et ordines, ut ecclesiasticae personae tui episcopatus de his, quae sibi de bonis ecclesiarum proveniunt, aut ratione ipsarum accesserint, nullum audeant condere testamentum, sed bona ipsa ecclesiis ipsis, prout iustnm est et canonicum cedant. Si autem aliquae de personis ipsis intestatae decesserint, bona, quae ipsis pro ecclesiis aut ratione ipsarum accesserunt, nihilominus ecclesiis eisdem cedere decernas. Sane de bonis illis, quae iure patrimonii aut aliunde favore personae acquisita sunt, testandi liberam habeant facultatem. Nihilominus etiam ex parte nostra et tua Universis personis tui episcopatus ecclesiasticis sub districtione prohibeas, ne ecclesias tuae dioecesis ad ordinationem tuam pertinentes absque assensu tuo intrare audeant aut detinere, aut te dimittere inconsulto. Quodsi quis contra prohibitionem tuam venire praesumpserit, in eum auctoritate nostra et tua fretus canonicam exerceas ultionem. CAP. V. Contra petentem beneficium admittitur spontaneae abiurationis exceptio, etiam causa renunciationis non adiecta; contra quam actor replicare poterit, quod non sponte renunciavit, et qui melius probaverit obtinebit. Clemens III. Super hoc, quod sciscitaris, utrum ecclesiastica beneficia reposcentibus obiecta spontaneae abiurationis exceptio sine causae cognitione sit admittenda, et an actoris, quod sponte non renunciavit, an rei de spontanea renunciatione debeant probationes admitti, sic tuae experientiae respondemus, quod nulla ratio hoc verisimile reddit, ut quisquam beneficium multis forte expensis et laboribus acquisitum, et quo sustentari debet, facile sine magna causa temere sua sponte resignet, ideoque supervacuum esse non credimus, causam renunciationis vel resignationis diligenter inquiri, quam si forte probabilem, id est, non vi, nec metu, nec oppressione, nec interventu pecuniae, nec promissione extortam iudex ordinarius seu delegatus invenerit, et maxime si non intervenerit iuramentum, quod vix fieri de voluntate propria creditur, quod fere semper a malo est, nisi replicatio canonica fuerit opposita, admittere non postponat. Porro licet negantis factum per rerum naturam nulla sit probatio, eius tamen, qui spontaneam renunciationem negat, quum implicite et quodammodo replicando inficietur super assertione sua, habito ad dignitatem et opinionem respectu probationes credimus admittendas.