# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.650-657

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.650 to 1.1.657. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.650

CAP. XIV. Si praelatus ab obedientia subditos absolvit, non propter hoc praelaturae renunciat. Idem Archiepiscopo Treverensi. Lectae coram nobis fraternitatis tuae literae continebant, quod abbas sancti Petri Tullensis, quem de conversationis et vitae honestate commendas, tibi humiliter est confessus, quod, quum adeo gravi aegritudine laboraret, quod de vita desperaretur ipsius, ad cuiusdam aemuli sui consilium, de quo ipse, quum non crederet eum aemulum, confidebat, in quorundam monachorum suorum praesentia, excommunicationis sententia, si quam in eorum aliquem protulerat, revocata, monachos suos ab obedientia, in qua sibi tenebantur, absolvit, vocato dioecesano episcopo, ut abbatiam in eius manibus resignaret; quod tamen usus consilio saniori non fecit, et licet eidem abbati postmodum restituto sanitati, universi et singuli de conventu obedientiam et reverentiam requisiti ab eo in capitulo promiserunt. Idem tamen super eo, quod sic fecerat, dubitans, a te, ut super hoc saluti suae consuleres, postulavit, propter quod tu, quum habito super hoc iuris peritorum consilio diversi diversa sentirent, nostrum consilium, an idem abbas ex hoc resignaverit, requisisti. Nos autem ex tali facto duntaxat eundem abbatem suo resignasse regimini non videmus. CAP. XV. Abbas exemptus sine licentia Papae renunciare non potest. Gregorius IX. Agathensi et Uticensi Episcopis. Dilecti filii conventus monasterii sancti G. de Desertis immediate ad Romanam pertinentis ecclesiam, suis nobis literis intimaverunt, quod abbas eorum, sentiens se insufficientem oneri regiminis abbatiae, cessit in manibus eorundem; ipsi quoque dilectum filium G. monachum sancti Victoris Massiliensis elegerunt canonice in abbatem, supplicantes, ut eorum parcentes laboribus et expensis, electionem ipsorum faceremus in illis partibus confirmari. Quum igitur dictus abbas cedere sine licentia nostra nequiverit, nos tam electionem quam cessionem praedictas decernentes irritas et inanes, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus abbatem ipsum loco suo restitui faciatis, quo integre restituto vice nostra recipiatis cessionem ipsius.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
