# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.669-675

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.669 to 1.1.675. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.669

Innocentius III. Licet dilecti filii magister H. archidiaconus de H. et R. procurator R. de sancto Cadimundo super archidiaconatu Richemundiae diutius litigaverint coram nobis, tamen postmodum nostris est auribus intimatum, quod neutri eorum de iure competeret, utpote qui neutri fuerat concessus infra tempus in Lateranensi concilio definitum. Ne igitur ius nostrum negligere videamur, qui alios in sua iustitia confovemus, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus convocatis eisdem, ut proponant, si quid contra duxerint proponendum, inquiratis diligentius veritatem, et si vobis constiterit, archidiaconatum Richemundiae vacasse per annum, tempore tamen semestri, quo vel ad archiepiscopum, vel ad capitulum donatio pertinebat, non a vocatione, sed a notitia computato, quum pro eo, quod Eboracensis archiepiscopus alium superiorem non habet, extunc fuerat ad nos donatio devoluta, utrique super eo sublato appellationis obstaculo silentium imponatis, archidiaconatum ad nostram spectare donationem publice denunciantes, decernentes irritum et inane, si quid in eo postmodum quisquam praesumserit ordinare. CAP. IV. Si is, ad quem spectat beneficii collatio, lapso tempore Lateranensis concilii consecrat; non valet collatio: nisi de misericordia toleretur. Idem Magistro P. de Castro novo, et R. monacho Fontis frigidi, apostolicae sedis Legato. Literas vestrae discretionis accepimus [quibus responsum apostolicum imploratis super his, quae ambigua vobis exsistunt, videlicet], quod, quum in quibusdam ecclesiis, legationi vestrae subiectis, quaedam beneficia et dignitates tanto tempore vacavissent, quod tam praelati quam capitula secundum tenorem Lateranensis concilii essent iure instituendi privati, postquam adventus vester [illis] innotuit, in beneficiis illis personas minus idoneas instituere praesumpserunt. Unde, quum receperitis consilium a viris peritis, ut tales institutiones ab his, quorum non intererat, et qui propria culpa iure instituendi se privaverant, factas, auctoritate apostolica cassaretis, in hoc nostrum prius decrevistis consilium habere. Proposuistis praeterea etc. Nos igitur inquisitioni vestrae breviter respondentes Discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si beneficia vel dignitates ipsas noveritis personis idoneis assignatas, eas de patientia permittatis ab ipsis pacifice possideri: alioquin personas ipsas amoventes prorsus ab ipsis, eas de personis idoneis auctoritate nostra suffulti, [nullius contradictionis vel appellationis obstaculo] non differatis quantocius ordinare, [contradictores etc. Dat. Rom. ap. S. Petr. VIII. Id. Dec. Ao. VII. 1204.] CAP. V.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
