# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.753-766

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.753 to 1.1.766. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.753

TITULUS XIII. DE ORDINATIS AB EPISCOPO, QUI RENUNCIAVIT EPISCOPATUI. CAP. I. Episcopus, qui renunciavit loco tantum, invitatus conferre potest ordines, sicut prius. Si vero et dignitati, cum ordinato per eum ad minores vel ignoranter ad sacros dispensat episcopus suus; cum ordinato vero scienter ad sacros, non dispensat. Alexander III. Toletano Archiepiscopo. Requisivit a nobis tua fraternitas, utrum clerici, qui post renunciationem factam a praedecessore tuo ordines receperunt, in ipsis debeant remanere, aut ad maiores de iure canonum promoveri? Nos igitur, quia nobis non plenarie de veritate constat, non possumus tibi super hoc breviter respondere. Respondemus igitur distinguendo, utrum renunciaverit loco tantum, an loco simul et dignitati. Nam in primo casu ordines, sicut antea, nisi a summo Pontifice vel eius legato prohibitus fuerit, rogatus ab episcopo aliquo poterit de ratione conferre. In secundo vero casu distinguendum putamus, utrum sacros contulerit, an minores. Si enim a tali ordines usque ad subdiaconatum aliquis acceperit, quia et huiusmodi ordines a non episcopis quandoque conferuntur, et in illis deservire poterit, et ad maiores, si idoneus fuerit, promoveri. Sane si ab eodem sacros ordines facta renunciatione scienter quis receperit, quia indignum se fecit, exsecutionem officii non habebit. Ubi autem non scienter, poterit, nisi crassa et supina fuerit ignorantia, discretus pontifex dispensare. CAP. II. Breve est. Gregorius IX. Cum clericis, qui ab excommunicato episcopo ignoranter ordines receperunt, per suos poterit episcopos dispensari. TITULUS XIV. DE AETATE ET QUALITATE ET ORDINE PRAEFICIENDORUM. CAP. I. Non summatur. Ex concilio Pictaviensi. Ut abbates et decani et praepositi, qui presbyteri non sunt, presbyteri fiant, aut praelationes amittant; qui archidiaconatus tenent, diaconi fiant, qui vero archipresbyteratus, presbyteri, aut amittant honorem. Quod si aliqua iusta causa prohibente presbyteri aut diaconi esse non potuerint, praelationes amittant.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
