# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.767-774

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.767 to 1.1.774. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.767

CAP. II. Ecclesia dispensative minori concessa non per laicos, sed per clericos regi debet, donec ille perveniat ad aetatem. Alexander III. Cantuariensi Archiepiscopo. Ex ratione commissae tibi dignitatis et consideratione legationis ad universas ecclesias tuae legationis aciem sollicitudinis tuae debes extendere, et quae enormiter seu contra iustitiam facta fuerint pastorali cura corrigere et emendare, quatenus de commissis ovibus coram patrefamilias plenam reddere valeas rationem, et tibi pro labore et sollicitudine tua merces copiosa cumuletur in coelis. Accepimus autem, quod Conventrensis episcopus, non attendens, quid sacrorum canonum statuta decernant, nec modestiam pontificalem conservans, pueris, qui sunt infra decennium constituti, in archidiaconatu dilecti filii nostri R. archidiaconi Cistrensis ecclesias plures concessit, quae non per clericos, sed per laicos dispensantur et disponuntur. Unde quoniam hoc ecclesiasticae utilitati est inimicum et rationi contrarium, et ideo non debet hoc aliquatenus tolerari, fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si ita res se habet, praedictum episcopum super his viva increpatione corripias et castiges, et clericis idoneis administrationes et custodiam praescriptarum ecclesiarum, donec praedicti pueri ad congruam veniant aetatem, omni occasione et appellatione cessantibus laicis amotis committas, eidem episcopo arctius prohibens, ne de cetero ecclesias, nisi personis, quae aetatem et scientiam habeant, regendas concedat. Quod si secus egerit, ei debitam poenam infligens, institutionem et concessionem ipsius omnino viribus carere decernas. CAP. III. Regimen ecclesiae minori XIV. annis committi non debet. Idem Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis. Indecorum est admodum et absurdum, ut hi debeant ecclesias regere, qui non noverunt gubernare se ipsos, quum ad ecclesiarum regimen tales personae sint admittendae, quae discretione praeemineant, et morum fulgeant honestate. Nolentes itaque sustinere, ut ad preces vel ad instantiam aliquorum, sicut frequenter solet in vestris partibus fieri, parvulis ecclesiae regimen committatur, fraternitati vestrae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus nemini infra annum XIV. constituto personatum cuiuslibet ecclesiae aliquorum gratia vel obtentu concedere praesumatis, scituri pro certo, quod, si praecepto nostro in hac parte contraire praesumpseritis, quod inde feceritis auctore Domino penitus irritabimus, et inobedientiam vestram graviter puniemus.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
