Latin
1.1.775 to 1.1.786
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.775-786
Not analysed yet
CAP. IV. Ad regimen ecclesiarum non debet institui indignus scientia, moribus, vel aetate, et qui habet duas ecclesias, alteram dimittere cogitur, nisi causa subsit. Idem. Eam te decet in ordinandis ecclesiis tuae dioecesis curam habere, ne ullus in eis contra decreta, quae in Lateranensi concilio edidimus, vel etiam contra antiquas sacrorum canonum sanctiones clericus ordinetur, sed tales in ipsis satagas ponere, qui commissi sibi gregis curam commode gerere possint, et exemplo boni operis ad virtutes invitent. Inde est, quod praesentibus tibi literis Arctius inhibemus, ne personas, quae in ecclesiis tui episcopatus ad curam animarum fuerint ordinandae, in ipsis instituas, nec aliqua occasione, vel etiam literarum nostrarum obtentu institui patiaris, quae scientia, moribus et aetate concilii non congruant institutis. Sed etiam habentes plures ecclesias, quae ex una non pendeant, tibi liceat appellatione postposita cogere ad unam ipsarum, quam maluerint, dimittendam, nisi ita fuerint tenues in substantia, quod proprias sacerdotes non possint convenienter alere. Illas autem etc. [cf. c. 22. de iure patron. III. 38.] CAP. V. Is, qui nondum est in sacris, si alias est idoneus, ad regimen parochialis ecclesiae dispensative potest assumi. Idem. Praeterea licet ad regimen parochialis ecclesiae non debeat aliquis, nisi subdiaconus sit ad minus, admitti, dispensative tamen in minoribus ordinibus constituti consueverunt assumi, dum tamen tales sint, quod infra breve tempus possint in presbyteros ordinari. CAP. VI. Propter necessitatem et utilitatem ecclesiae compelluntur clerici ipsius recipere ordines, suis beneficiis non annexos. Idem. Quaeris a nobis, quid agendum sit de clericis tuae iurisdictioni commissis, qui, quum beneficiis ecclesiasticis multis abundent, a te commoniti nolunt ad maiores ordines promoveri, se tale quid secreto commisisse dicentes, quod eos salva conscientia ordinari non sinit. Quum igitur super hoc casu videantur sacri canones discordare, quum quidam dicant, eos minime compellendos, alii vero contrarium asseverant, omnis contrarietatis vinculum praesenti pagina enodamus, statuentes, ut, si praedicti clerici perceptione maiorum ordinum propter occulta sua peccata se indignos esse fatentur, inferiores in eadem ecclesia, quorum sit vita probabilis, secundum institutionem canonicam praeferantur eisdem. Et nisi forte illi, qui ordinari pro iam dicta causa recusant, in aliis ecclesiae servitiis valde utiles fuerint, auferantur eis beneficia et aliis canonice conferantur. Quod si pro sola voluntate renuerint ordinari, et suaserit utilitas ecclesiae, aut necessitas prorsus exegerit, ipsos, dummodo idonei sint, ad maiores ordines recipiendos per amissionem locorum, vel ordinum, quos habent, et beneficiorum subtractionem, appellatione cessante, compellas.