# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.787-798

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.787 to 1.1.798. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.787

CAP. VII. Eventus mortalitatis infirmi non impedit promoveri eius medicum peritum, sollicitum et traditiones artis observantem. Clemens III. R. Coloniensi Canonico. Ad aures nostras te significante pervenit, quod, quum in arte physica eruditus sis, pluribus iuxta ipsius artis traditionem exhibuisti cum diligentia medicinam, licet pluries in contrarium successerit, et quibus putabas adhibere medelam, medicinis perceptis mortis periculum incurrerunt. Verum quia, sicut asseris, ad sacros ordines desideras promoveri, et super eo nos consulere voluisti. Tibi breviter respondemus, quod, si super praemissis conscientia tua te remordeat, ad maiores ordines de nostro consilio non ascendas. CAP. VIII. Qui steterit per annum in suspensione, privatur beneficio, quod prius habebat, et quod interim acquisivit. Coelestinus III. Quum bonae memoriae Clemens Papa praedecessor noster I. Buccarum, Melearum, Maium Raofacam, et quosdam alios Baranenses clericos vocavisset, ut ad praesentiam ipsius accederent, H. archidiacono suo, quem graviter laeserant, responsuri, quia venire iuxta mandatum apostolicum contempserunt, in eos fecit per Vigiliensem episcopum sententiam suspensionis promulgari, in qua, sicut dicitur, triennio permanentes, quidam ex ipsis suspensi aliud beneficium ecclesiasticum sunt adepti. Et quia, utrum beneficia sic recepta possint rationabiliter retinere, nos consulere voluisti, significatione tibi praesentium respondemus, quod non licet eis nec illa, quae habuerunt beneficia, vel quae postmodum sunt adepti aliquatenus retinere. Unde venerabili fratri nostro Baranensi archiepiscopo dedimus in mandatis, ut eos pro tanta pertinacia et contemptu apostolico beneficiis, quae habent, non differat spoliare, ea tamdiu in suis manibus detenturus, donec quid super his facere debeat, literas nostras accipiat et mandatum. CAP. IX. Subdiaconus in episcopum eligi potest. Innocentius III. A multis multotiens, an subdiaconus in episcopum eligi valeat, haesitatur. Siquidem Urbanus Papa primus decrevit, ut nullus in episcopum, nisi in sacris ordinibus et religiose vivens inventus fuerit, eligatur. "Sacros," inquit, "ordines diaconatum dicimus et presbyteratum; hos siquidem solos primitiva ecclesia legitur habuisse. Subdiaconos vero, quia etiam ipsi ministrant altaribus, opportunitate exigente concedimus in episcopos eligi; si tamen praeclarae scientiae ac religionis exsistant; quod ipsum non sine Romani Pontificis vel metropolitani licentia fieri permittimus." In quibus verbis innuitur, quod Urbanus ad statum primitivae ecclesiae se referens, in quo subdiaconatus ordo sacer minime dicebatur, instituit, ut de subdiacono, nisi utilitatis causa, et tunc etiam, nisi de permissione metropolitani vel Romani Pontificis, non posset electio celebrari. § 1. Verum quum hodie subdiaconatus inter sacros ordines computetur, sicut Urbanus Papa II. sub his verbis expressit: "Erubescant impii et intelligant, iudicio Spiritus sancti eos, qui in sacris ordinibus, presbyteratu, diaconatu, subdiaconatu sunt positi, si caste non vixerint, excludendos ab omni eorundem graduum dignitate," et iterum: "Nemo ad sacrum ordinem permittatur accedere, nisi aut virgo aut probatae castitatis exsistat, et qui usque ad subdiaconatum unicam et virginem habuerit uxorem;" et ad similitudinem diaconi et presbyteri subdiaconus debet continentiam observare, sicut est in sexta synodo constitutum, ut, si quis eorum, qui ad clerum accedunt, nuptiali iure mulieri voluerit copulari, hoc ante subdiaconatus ordinem faciat; et beatus Gregorius statuisse legitur, ut nullum facere subdiaconum praesumant episcopi, nisi qui se caste victurum promiserit. § 2. Nos volentes super hoc articulo disceptationis materiam amputare, statuimus, ut subdiaconus in episcopum valeat libere eligi sicut diaconus vel sacerdos.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
