# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.843-857

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.843 to 1.1.857. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.843

Illegitimus non ordinatur, nisi ut religiosus fiat, nec tunc praeficitur, id est ad praelaturam non habilitatur. Ex concilio Pictaviensi. Ut filii presbyterorum et ceteri ex fornicatione nati ad sacros ordines non promoveantur, nisi aut monachi fiant, vel in congregatione canonica regulariter viventes. Praelationem vero nullatenus habeant. Sed neque servi, nisi a dominis suis libertate donentur. CAP. II. Illegitimus filius sacerdotis, qui, hoc tacito, per rescriptum apostolicum paternam ecclesiam impetravit, removetur ab illa. Alexander III. Linconensi Electo. Ad praesentiam nostram accedens R. presbyter, tacito, quod esset filius sacerdotis, per fraudem [literas] impetravit a nobis, ut in ecclesia de Bilesbi, in qua pater eius ministravit, exsisteret capellanus. Ideoque discretioni tuae per apostolica scripta [praecipiendo] mandamus, quatenus infra XL. dies post harum susceptionem literarum rei veritatem inquiras diligenter, et si tibi constiterit, quod memoratus R. sit in sacerdotio genitus, et quod pater eius in eadem ecclesia ministravit, non obstantibus praedictis literis nostris, ipsum omni occasione et appellatione cessantibus amoveas ab eadem. CAP. III. Non potest filius sacerdotis ecclesiae paternae praeesse. H. d. cum sequ. Idem. Praesentium etiam auctoritate tibi iubemus, ut filios sacerdotum in ecclesiis paternis ministrare, vel eas qualibet occasione obtinere nullatenus patiaris, sed ipsos ab ecclesiis, in quibus patres eorum ministrasse noscuntur, cessante omni appellationis obstaculo studeas penitus amovere. CAP. IV. Idem dicit. Idem Vigorensi Episcopo. Conquerente nobis M. clerico auribus nostris innotuit, quod, quum R. presbyter ecclesiam B. Mariae de Vicum tanquam persona diutius habuisset, [et] post mortem eius idem Milo a Richardo Paciford domino fundi fuisset praesentatus, R. filius eius presbyteri in sacerdotio genitus institutionem ipsius clerici nisus est impedire, et ad habendam ecclesiam eandem modis omnibus, quibus potest, adspirat. Quoniam igitur indignum est et canonicae obviat sanctioni, ut filii debeant patribus succedere in ecclesiis, nos ad enormitatem istam eradicandam sollicite volentes et diligenter intendere, Fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si publicum est et notorium, patrem praedicti R. clerici habuisse in praedicta ecclesia personatum, filium eius ibidem ministrare aut eiusdem ecclesiae personatum habere nullatenus patiaris, et, si forte [aliqua causa] iam institutus est ibi, eum, sublato appellationis remedio, auctoritate nostra inde non differas amovere, et memoratum M. si tibi ad ipsam ecclesiam fuerit praesentatus ab eo, ad quem praesentatio spectare dignoscitur, ibi dummodo alias idoneus sit, contradictione et appellatione cessantibus, non postponas recipere, ipsumque facias praedictam quiete possidere ecclesiam.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
