# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.866-874

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.866 to 1.1.874. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.866

CAP. VII. Filius praeesse potest ecclesiae, cui pater praefuit mediate. Idem Archiepiscopo Cantuariensi. Ex transmissa nobis conquestione G. clerici percepimus, quod ad dilecti filii nostri abbatis de Castris praesentationem in quodam beneficio ecclesiae de N. eum in praesenti recipere distulisti eo, quod quidam [E.], qui dicebatur pater eius, in praefata ecclesia ministravit, quo defuncto media intercessit persona, cui praedictum beneficium est collatum. Ideoque fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus atque praecipimus, quatenus, si est ita, praenominatum G. ad praefatum beneficium admittere non postponas omni occasione et appellatione cessantibus, non ideo minus observato apostolici rescripti decreto, quod hic successionem in ecclesia Dei hereditariam detestatur, ut canonicam approbet possessionem. [Porro si his exsequendis ambo non poteritis interesse, alter vestrum nihilominus exsequatur.] CAP. VIII. Filius praeesse potest ecclesiae, in qua pater sine titulo ministravit. Idem Vigorensi Episcopo. Constitutus in praesentia nostra G. clericus lator praesentium supplici nobis insinuatione monstravit, quod, quum capellam de Storton. canonice fuisset adeptus, et eam pluribus annis pacifice possedisset, R. miles ipsum ea sine iudicio et iustitia spoliavit. Quumque memoratus clericus exinde apud te, frater coepiscope, deposuisset querelam, obiectum fuit ei, quod pater suus in capella ministravit eadem, et praefatam capellam nondum potuit rehabere. Quia vero ad nostrum spectat officium, insolentiam laicorum contra viros ecclesiasticos debita severitate compescere: Fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, rei veritate diligenter inquisita et cognita, si tibi constiterit, quod idem clericus a capella fuerit praedicta per potentiam laicalem eiectus, et quod pater eius praefatae capellae persona seu perpetuus vicarius non fuerit, licet in eadem nomine eiusdem G. quandoque ministraverit, ipsam sibi cum reditibus inde perceptis, amoto alio, si quis eam detinet, dilatione, occasione et appellatione cessantibus, restituere non omittas, literis nostris, si quae sint impetratae, veritati et iustitiae non praeiudicantibus, et ipsum sicut canonice adeptus fuit, faciatis pacifice possidere. [Si his exsequendis ambo interesse non poteritis, alter adhibitis sibi discretis viris et honestis ea nihilominus exsequatur.] CAP. IX.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
