# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.88-95

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.88 to 1.1.95. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.88

CAP. VI. Cistercienses sunt privilegiati, quod non possunt conveniri per rescriptum Papae, nisi in eo fiat mentio de eorum ordine. Idem Cisterciensibus Fratribus. Quum ordinem Cisterciensem professi eo privilegio, quo fratres alii [eiusdem ordinis], gaudeatis, inter vos et clericos alios saeculares super decimis quaestione suborta, tacito quod sitis Cisterciensis ordinis, contra vos velut contra monachos alterius ordinis literas a sede apostolica impetrantes, deinde iuramentis et litigiis, sicut vobis significantibus accepimus, et expensis difficilibus vos inquietant. Volentes ergo vobis sollicite providere, ne contra tenorem privilegiorum vestrorum possitis quorumlibet temeritate vexari, auctoritate apostolica vobis mandamus, ut Si contra vos super decimis vel aliis, quae ordini vestro specialiter sedes apostolica indulsit, non facta mentione Cisterciensis ordinis, literae fuerint a sede apostolica impetratae, per eas minime teneamini respondere. CAP. VII. Si sede vacante scribitur capitulo, ut gerenti vices episcopi, ut praebendam alicui conferat, si creatur episcopus nondum exsecuto mandato, et ad eum spectet collatio praebendarum, illud adimplere tenetur. Hoc dicit secundum lecturam communiter approbatam. Abb. Sicul. Idem Tornacensi Episcopo. Eam te (Et infra:) Dudum siquidem ante tuam promotionem literae a nobis, si bene meminimus, emanarunt, quibus decano et ecclesiae tibi commissae, te adhuc in eodem capitulo exsistente, mandatum dedimus et praeceptum, ut dilectum filium nostrum P. praesentium latorem, qui de gente Iudaeorum originem duxit, et divina gratia fidem Christi humiliter et devote suscepit, obtentu suae conversationis, obtentuque literarum, in quibus ita profecit, quod ecclesiastico beneficio dignus non immerito reputatur, receptis literis nostris in canonicum reciperent, et praebendam, si qua vacaret, vel quam primo vacare contingeret, liberaliter sibi conferre deberent. (Et infra:) Ipsi vero, sicut eodem M. referente recepimus, literis nostris post consecrationem tuam receptis, quia donatio praebendarum ad te spectabat, praeceptum nostrum, sicut asserebant, debitae exsecutioni non potuerunt mandare. Quum itaque praescriptus P., sicut asserit, te super hoc ex parte nostra instanter requireret, tu ei respondisti, quod nullum inde a nobis mandatum receperas, et sic eum a te infecto negotio remisisti. Quod nullatenus fecisse deberes, si data literarum diligentius attendisses; quum tempore, quo literae ipsae datae fuerunt, de capitulo ipso esses, sicut qui eras archidiaconus et canonicus eiusdem ecclesiae, licet nec esses adhuc in episcopum consecratus. (Et infra:) Pro eo vero, quod Iudaeus exstiterit, ipsum dedignari non debes. (Et infra:) Fraternitati tuae mandamus, quatenus eum in canonicum ecclesiae tuae recipias, et ei stallum in choro et locum in capitulo assignes.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
