# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.882-893

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.882 to 1.1.893. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.882

CAP. XI. Filius etiam legitimus removetur ab ecclesia, in qua immediate successit patri vicario vel rectori. Idem Cantuariensi Archiepiscopo. Ad exstirpandas successiones a sanctis ecclesiis studio totius sollicitudinis debemus intendere; te etiam ad hoc decet vigilem curam exhibere, ne circa ministerium suscepti regiminis videamur minus diligentes exsistere, si id vitium in ecclesiis vel in negotiis ecclesiasticis et viris permittimus pullulare. Hinc est, quod Fraternitati tuae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, si qui filii presbyterorum provinciae tuae teneant ecclesias, in quibus patres eorum tanquam personae vel vicarii nulla persona media ministrarunt, eos, sive geniti sint in sacerdotio, sive non, ab eisdem ecclesiis, contradictione et appellatione cessantibus, non differas amovere. Si vero aliqui sint filii clericorum, qui ecclesias quas patres eorum tenuerunt, personis aliis mediis sunt adepti, eos dummodo idonei sint, in illis poteris sustinere; ita quod si unus plures ecclesias, quas pater eius tenuerat, possidet, quarum una possit sibi sufficere, ipsum una, quam maluerit, facias esse contentum, dummodo tales non sint, a quarum una reliquae, pendere noscantur. CAP. XII. Filius episcopi legitime natus, promoveri potest ad ordines, et in paterna ecclesia beneficiari. Clemens III. Cassel. Archiepiscopo. Ad haec ex parte tua nostris auribus est relatum (Et infra:) Quod a nobis fraternitas tua requisivit, an a pontificibus generati valeant ad sacros ordines promoveri, si scientia fuerint et morum honestate probabiles: sciat fraternitas tua, quod, si ex legitimo sint matrimonio procreati, nec aliud canonicum obviat, licite possunt ad sacros ordines ascendere, et in eisdem ecclesiis, in quibus praesunt vel etiam praefuerunt genitores eorum, beneficium obtinere. CAP. XIII. Non potest filius esse vicarius illius ecclesiae, in qua pater proximus fuit rector. Idem. Michael presbyter de sancto Germano transmissa nobis conquestione monstravit, quod, quum ecclesiam sancti I. de Corona tuae dioecesis canonice sit adeptus, M. filius Antonii, qui proximo ante ipsius ecclesiae habuit personatum, ad se vicariam ipsius asserit pertinere. Quia igitur in ecclesia successiones in praelaturis et dignitatibus ecclesiasticis statutis canonicis damnantur, Fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus, veritate diligentius inquisita si constiterit tibi, ipsum M. fuisse filium Antonii, qui eiusdem ecclesiae, sicut praemisimus, habuit proximo personatum, omni contradictione et appellatione cessantibus, ei super eadem vicaria perpetuum silentium imponere non postponas.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
