# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.894-901

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.894 to 1.1.901. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.894

CAP. XIV. Illegitime genitus, etiam de uxore, sine dispensatione ad ordines vel beneficia promoveri non potest. Idem. Literas dilectionis vestrae accepimus, votum latoris praesentium et eius originem continentes. Intelleximus siquidem, quod H. in sacerdotio genitus, de uxore legitima natus et conceptus, voto laudabili affectavit a pueritia ministrare Domino in officio clericali. Verum licet a filiis paterna incontinentia modis omnibus propellenda noscatur, et propter cautelam presbyterorum filii a sacris ordinibus iuxta sanctionem canonicam removentur, non expedit, ut super huiusmodi ita supplicantium precibus annuamus, quod videamur aliis impetrandi similia spem aliquam facilius impertiri. Sed ut suae postulationis affectu, quum ad sedem apostolicam humiliter accesserit, ex toto defraudari se non doleat, praesenti scripto vobis significamus, quod, si tamen aliter dignus inventus fuerit, permittimus ipsum ordinari in clericum, et ad ecclesiasticum beneficium, unde commode sustentari valeat, promoveri. CAP. XV. Illegitimus in ecclesia paterna praebendari non debet. Innocentius III. Quum decorem domus Dei [et locum tabernaculi gloriae suae diligere vos oporteat, accurata vobis est sollicitudine praecavendum, ne in commissis vobis ecclesiis illa temere praesumantur, quae vel in eis lampadem religionis exstinguere, vel munditiam videantur ministrorum Domini maculare. Ad nostram siquidem noveritis audientiam pervenisse, quod quidam in vestris dioecesibus constituti publice cum mulieribus contrahentes, ecclesiasticas non verentur suscipere dignitates, et nonnullarum ecclesiarum canonici, quorum lumbos iuxta verbum evangelicae veritatis deceret esse praecinctos, ac in eorum manibus lucernas bonae operationis ardere, usque adeo luxuriae sordibus putruerunt, quod nec etiam ignominiam suam velint turpitudinemque velare, quin immo filios ex infami generatione susceptos ad ministerium altaris, quo se reddunt indignos, indignius secum trahunt, ac si non satis in opprobrium ordinis clericalis eorum incontinentia foret cognita, nisi natorum in publicum deductorum loquentiumqne testimonium contra ipsos, esset ostensione sedula comprobata. Quumque in ecclesiis, in quibus huiusmodi clerici locum habent, multa enormiter attententur, dum in eisdem fermentata patrum et filiorum, nepotum etiam et affinium parentela inordinate ministrat, quia videlicet, amore praedominante carnali, reverentia spiritualis tepuit inter ipsos, unde nequaquam unus quodlibet facere propter alium praetermittit per insolentiam eorundem,] interdum ludi etc. (cf. c. 12. de vita et hon. cler. III. 1.) Filiis quoque canonicorum praebendas in eisdem ecclesiis conferri non sinatis, quarum sunt canonici patres eorum, quum indecorum sit, ut in altaris officio illegitimus filius impudico patri ministret, in quo unigenitus Dei filius aeterno patri pro salute humani generis victimatur. Praelibatam vero etc. (cf. c. 12. de vita et hon. cler. III. 1.) [Dat. Rom. ap. S. Petr. VI. Id. Ian. Ao. IX. 1207.]

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
