Latin
1.1.902 to 1.1.913
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.902-913
Not analysed yet
CAP. XVI. Si illegitimus, maxime filius spurius, instituitur in ecclesia, in qua institutus est pater, institutio non valet, et instituens a suis beneficiis suspendatur. Idem in concilio generali. Ad abolendam pessimam, quae in pluribus inolevit ecclesiis, curruptelam, firmiter inhibemus, ne canonicorum filii, maxime spurii, canonici fiant in saecularibus ecclesiis, in quibus instituti sunt patres eorum, et si fuerit contra praesumptum, decernimus non valere. Qui vero tales, ut dictum est, canonicare praesumpserint, a suis beneficiis suspendantur. CAP. XVII. Alius quam Papa non dispensat, ut filius in ecclesia paterna immediate succedat. Honorius III. Dilectus filius G. praepositus ecclesiae sanctae Mariae in Brugis transmissa nobis petitione monstravit, quod, quum Virgilius presbyter Tornacensis dioecesis quandam ecclesiam, curam animarum habentem, quam nullo medio habuit pater eius, tam contra Lateranensis quam generalis concilii statuta obtineat in scandalum plurimorum, idem ipsum monuit diligenter, ut resignaret eandem; sed idem asserens, quod bonae memoriae H. Remensis archiepiscopus, tunc apostolicae sedis legatus, dispensavit cum eo, id efficere contradicit, quamquam cum eo non fuerit per Romanum Pontificem dispensatum. Quocirca discretioni vestrae de utriusque partis procuratorum assensu mandamus, quatenus, partibus convocatis, et auditis hinc inde propositis, non obstante dispensatione aliqua, quae a sede apostolica non manaverit, quod canonicum fuerit appellatione postposita statuatis. CAP. XVIII. Illegitimus absque dispensatione Papae ad dignitatem, vel personatum, vel beneficium curatum promoveri non potest. Gregorius IX. Turonensi Archiepiscopo. Nimis in tua provincia ecclesiae deformatur honestas ex eo, quod filii sacerdotum et alii non legitime nati ad dignitates et personatus, et alia beneficia curam animarum habentia sine dispensatione sedis apostolicae promoventur. Quocirca mandamus, quatenus praedictis personis a personatibus, et dignitatibus, et huiusmodi beneficiis prorsus amotis, ea personis idoneis conferri facias per illos, ad quos collationem ipsorum de iure noveris pertinere. Et ne id de cetero praesumatur, districtius inhibemus.