# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.914-922

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.914 to 1.1.922. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.914

TITULUS XVIII. DE SERVIS NON ORDINANDIS ET EORUM MANUMISSIONE. CAP. I. Servus ante plenam manumissionem ordinari non debet. Ex concilio Toletano. Instruendi sunt praeterea laici, ut sciant, quod nullatenus alio loco manumittere proprios possunt servos, quos dominicis castris adgregari decreverunt, nisi in sacrosancta ecclesia ordine supra notato. Quomodo enim clerici extra ecclesiam libertatem consequi possunt, qui a lege mundana extranei sunt, et quibus interdicitur, ne ad saeculare iudicium procedant, quomodo saeculari iudicio a iugo servitutis absolvuntur? Sed Forte dicet, aliquis: clericus fieri non permittitur, nisi ante clericatum ingenuitatis dignitate potiatur. Revera verum dicit. Et ideo quod infirmari vel vituperari potest praecaveri debet. Non solum autem qui ad clericatus ordinem promovendi sunt in ecclesia manumittendi sunt, verum etiam ii, quos quisque pro remedio animae suae emancipari vult, quia sic scriptum est in pacto Francorum. CAP. II. Servus sine licentia domini ordinatus deponitur, et domino restituitur. Ex eodem. De servorum ordinatione, qui passim ad gradus ecclesiasticos indiscrete promoventur, placuit omnibus cum sacris canonibus concordare [debere, et] Statutum est, ut nullus episcoporum deinceps ad sacros ordines eos promovere praesumat, nisi prius a dominis propriis libertatem fuerint consecuti. Et si quilibet servus fugiens dominum suum, aut latitans, aut adhibitis testibus munere conductis vel corruptis, aut qualibet calliditate vel fraude ad gradus pervenerit ecclesiasticos, decretum est, ut deponatur, et eius dominus eum recipiat. Si vero avus vel pater ab alia patria in aliam migrans, in eadem provincia filium genuerit, et ipse filius ibidem educatus et ad gradus ecclesiasticos promotus fuerit, et utrum servus sit ignoraverit, et postea veniens dominus illius legibus eum acquisierit, sancitum est, ut si dominus eius illi libertatem dare voluerit, in gradu suo permaneat. Si vero eum catena servitutis a castris dominis abstrahere voluerit, gradum amittat, quia iuxta sacros canones vilis persona manens sacerdotii dignitate fungi non potest.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
