# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.923-930

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.923 to 1.1.930. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.923

CAP. III. Servus ab ecclesia manumissus ordinari potest, et quod acquirit post suum obitum erit ecclesiae manumittentis; quam si accusat, vel contra eam testificatur libertate et ordine privetur. Ex eodem. De famulis ecclesiae constituere presbyteros et diaconos per parochias liceat, [quos tamen vitae rectitudo et probitas morum commendat,] ita tamen, ut antea manumissi statum recipiant libertatis, [et denuo ad ecclesiasticos honores succedant. Irreligiosum est enim, obligatos exsistere servitute, qui sacri ordinis suscipiunt dignitatem.] § 1. Quicquid autem talibus aut per libertatem concessum, aut successione exstiterit debitum, aut [a] quolibet [quoquo] modo collatum, eis quippiam inde in personas extraneas transmittere non licebit, sed omnia ad ius ecclesiae, a qua manumissi sunt, post eorum obitum debeant pertinere. § 2. Quibus, sicut [et] ceteris ecclesiae libertis, accusandi vel testificandi adversus ecclesiam aditus praecludatur, ad quod si adspiraverint non solum libertatis beneficio careant, sed etiam [et] honoris gradu, quem non dignitate naturae, sed necessitate temporis meruerunt. CAP. IV. Dominus in servo, quem manumittit, potest spirituales operas retinere. Ex concilio apud Alichi. Nullus clericus ad gradum presbyterii promoveatur, nisi ut scriptum in canonibus habetur. Si enim propter Dei dilectionem quis de servis suis quemquam elegerit, et docuerit literas, et donaverit libertati, et per intercessionem erga episcopum ipsum in presbyterum fecerit ordinari, [et secundum Apostolos victum et vestitum ei donaverit,] ille autem postea in superbiam elatus, domino suo canonicas horas observare et psallere renuerit, et eis iuste obedire, dicens, se liberum esse, noluerit, et quasi libere cuius vult homo fiat: hoc sancta synodus anathematizat, et illum a sancta communione arceri iudicat, donec resipiscat, et domino suo obediat secundum canonica praecepta. Sin autem obstinato animo et hoc contempserit, accusatus apud episcopum, qui ordinaverit eum, degradetur, et fiat servus illius, id est domini sui, sicut natus fuerit. Quisquis vero talem secum habuerit, et postquam rem illius praedictam audierit, et domino suo non reddiderit, vel a se non proiecerit, sive episcopus, sive comes, sive clericus, sive laicus, anathematis illius societate innodatus poenam excommunicationis ducet.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
