# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.944-958

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.944 to 1.1.958. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.944

Natus ex patre servo et libera matre liber est, et licite promovetur. Gregorius IX. Archiepiscopo Neapolitano. Dilectus filius G. diaconus proposuit, quod I. miles ea occasione, quod patrem ipsius hominem suum esse proponit, licet mater sua, cuius debet imitari conditionem, libera esse noscatur, ne promoveatur in presbyterum, impedire praesumit. Quocirca mandamus, quatenus, si tibi constiterit de praemissis, eundem militem ab huiusmodi impedimento cessare compescas. TITULUS XIX. DE OBLIGATIS AD RATIOCINIA ORDINANDIS, VEL NON. CAP. UNIC. Obligatus ratiociniis, deposito onere et reddita ratione, ordinari potest; prius vero non. Ex concilio Carthaginensi. Magnus episcopus Augustensis dixit: Quid dilectioni vestrae videtur, procuratores, et actores, et exsecutores seu curatores pupillorum si debeant ordinari? Gratus episcopus dixit: Si post deposita onera et reddita ratiocinia actus vitae ipsorum fuerint comprobati in omnibus, debent et cum laude Dei, si postulati fuerint, honore munerari. Si enim ante libertatem negotiorum vel officiorum ab aliquo sine consideratione fuerint ordinati, ecclesia infamatur. Universi dixerunt: Recte quoque, statuit sanctitas vestra, ideoque ita est nostra sententia. TITULUS XX. DE CORPORE VITIATIS ORDINANDIS VEL NON. CAP. I. Presbyter, qui in duello digiti partem amisit, ex dispensatione sui episcopi potest in suo ordine ministrare. Alexander III. De presbytero autem Campaniae, qui duellum sponte obtulit, et oblatum suscepit, et in eo partem digiti amisit, sicut olim, ita et nunc prudentiae tuae respondemus, quod, quum ipse, sicut etiam nos videmus, non perdiderit tantum de digito, quin ipse sine scandalo possit solenniter celebrare, satis potes post peractam poenitentiam cum eo misericorditer agere, et permittere ipsum in suo ordine ministrare, licet eius excessus gravis admodum exstitisset. [Presbyter autem etc. cf. c. 7. de hom. V. 12.] CAP. II. Habens in oculo maculam, quae non inducit magnam deformitatem, etiam ad episcopatum poterit promoveri.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
