Latin
1.1.96 to 1.1.107
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.96-107
Not analysed yet
CAP. VIII. Non valet rescriptum impetratum ad beneficia, si in eo tacetur dignitas impetrantis. Lucius III. Linconensi Episcopo. Ad aures nostras te significante pervenit, quod plerumque decani, archidiaconi, praecentores vel alii ecclesiasticis praediti dignitatibus, super minoribus beneficiis per interpositas personas literas impetrantes, nomen supprimunt dignitatis suae, et simplici nomine se appellant, tanquam non habeant aliquem personatum, ideoque rescripto nostro postulas edoceri, si fraus ista tacendi praeiudicium eis debeat generare? Consultationi igitur tuae taliter respondemus, quod, quum non sit intentionis nostrae, ut personae pluribus reditibus abundantes per literas nostras pauperes clericos super minoribus beneficiis inquietent, literas, in quibus actor suae nomen dignitatis supprimit, vires nolumus aliquas obtinere. Postremo etc. (cf. c. 36. de app. II. 28.) CAP. IX. Valet secundum rescriptum impetratum ab adversario, licet non faciat mentionem de primo, si primus impetrans dolo vel negligentia non fuit usus illo. Idem Norvicensi Episcopo. Si autem aliquis, auctoritate posteriorum literarum per adversarium in iudicium tractus, obiecerit, literas se priores habere, de quibus in posterioribus mentio non habetur, si eis dolo vel negligentia uti postposuerit, excusari non debet. Si autem, quia delegati iudicis copiam nequiverit habere, per posteriores literas non poterit conveniri. CAP. X. Non valent rescripta, per quae incerti iudices dantur, vel futura negotia committuntur. Idem. Ad haec sumus in sede iustitiae disponente Domino constituti, ut quae contra iustitiam attentantur nostra sollicitudine ad rectitudinis tramitem revocentur etc. (Et infra:) Proinde Significatum est nobis, quosdam in provinciae tuae partibus tales, ut asserunt, de cancellaria nostra literas recepisse, per quas eorum omnia negotia unius iudicis vel plurium, quos sibi elegerint, arbitrio committuntur, sicque fit, ut, si aliquem pulsare voluerint, examen ordinarii iudicis non requirant, sed ad unum iudicem vel plures delegatos sibi propitios et exinde parti adversae suspectos super examinanda quaestione recurrant. Quod quantum sit Deo contrarium et sacris canonibus inimicum, nemo ambigit, qui vel modicam notitiam canonicae institutionis apprehendit. Tales itaque literas a cancellaria nostra non credimus prodiisse, vel, si forte prodierint, conscientiam nostram, quae diversis occupationibus impedita singulis examinandis non sufficit, effugerunt. Nos igitur huic morbo celeri volentes obviare remedio, fraternitati tuae per apostolica scripta mandamus quatenus, si literas tales in provincia tua vel impetratas vel deinceps impetrandas inveneris, eas carere viribus nostra auctoritate decernas, et ne ab aliquo in iudicium admittantur super quacunque quaestione prohibeas.