# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 1.1.995-1001

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 1.1.995 to 1.1.1001. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/1.1.995

Qui mortua uxore promotus ad sacros, cum secunda de facto contraxit, et cognovit, bigamiae poenam incurrit, licet non sit bigamus. Innocentius III. Ratispa Episcopo. Nuper a nobis (Et infra: [cf. c. 29. de sent. exc. V. 39.]) Tertius et ultimus inquisitionis articulus videbatur habere non modicum quaestionis, quoniam, quum in matrimoniis contrahendis non iuris effectus, sed animi destinatio attendatur, unde illum comitatur infamia, qui duas simul habet uxores, quod partim ad factum convenit retorqueri, sicut et quod in canone legitur de presbytero, qui non legalibus nuptiis detinetur, eadem censura tales videntur inter bigamos reputandi, licet obviet ex adverso, quod opinioni sit veritas praeferenda, et quod iuxta praemissa qui nullam uxorem habuit foret bigamus reputandus, quod contingeret, si quis de facto contraheret cum diversis, quibus de iure non posset matrimonialiter copulari. Nos autem in hac quaestione tibi respondemus, quod, quum huiuscemodi clericis, qui, quantum in ipsis fuit, secundas mulieres sibi matrimonialiter coniunxerunt, tanquam cum bigamis non liceat dispensari, licet in veritate bigami non exsistant, non propter sacramenti defectum, sed propter affectum intentionis cum opere subsecuto. [Dat. Lat. XVII. Kal. Iun. 1199.] CAP. V. Qui contraxit cum virgine, licet prius ab alio fuerit desponsata, bigamus non censetur. Idem Metensi Episcopo. Debitum pastoralis officii (Et infra: [cf. c. 4. de bapt. III. 42.]) Secundus autem tuae dubitationis articulus continebat, an is, qui mulierem ab alio viro traductam, sed non cognitam, sibi matrimonialiter copulavit, valeat ad sacerdotium promoveri? Licet autem is, qui relictam ab alio duxit in coniugem, sive cognita fuerit ab illo, sive incognita manserit, videatur duxisse viduam in uxorem, utpote cuius vir erat mortuus, quando duxit eandem, sicut et ille bigamus esse videtur, qui cum duabus legitime contraxit uxoribus, sive neutram, sive alteram tantum cognoverit, quia vir exstitit duarum uxorum: nos tamen Fraternitati tuae ita duximus respondendum, quod, quum duo sint in coniugio, videlicet consensus animorum et commixtio corporum, quorum alterum significat caritatem, quae consistit in spiritu inter Deum et iustam animam, ad quod pertinet illud, quod dicit Apostolus: "Qui adhaeret Deo, unus spiritus est cum eo;" reliquum vero designat conformitatem, quae consistit in carne inter Christum et sanctam ecclesiam, ad quod pertinet illud, quod Evangelista testatur: "Verbum caro factum est, et habitavit in nobis," profecto coniugium illud, quod non est commixtione corporum consummatum, non pertinet ad illud coniugium designandum, quod inter Christum et ecclesiam per incarnationis mysterium est contractum, iuxta quod Paulus exponens illud, quod dixerat Protoplastus; "Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea, et propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una," statim subiungit: "Hoc autem dico magnum sacramentum in Christo et ecclesia." Quum ergo propter sacramenti defectum inhibitum sit, ne bigamus aut maritus viduae praesumat ad sacros ordines promoveri, quoniam nec illa est unica unici, nec iste unus unius: profecto, ubi deficit inter huiusmodi coniuges commixtio corporum, non deest huiusmodi signaculum sacramenti. Unde is, qui mulierem ab alio viro ductam, sed minime cognitam, duxit uxorem, quia nec illa, nec ipse carnem suam divisit in plures, propter hoc impediri non debet, quin possit ad sacerdotium promoveri. [Dat. Faventini V. Kal. Sept. Ao. IX. 1206.]

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
