# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 2.1.1-15

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 2.1.1 to 2.1.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/2.1.1

TITULUS I. DE IUDICIIS. CAP. I. Contumax in non comparendo vel non respondendo excommunicari potest; beneficio autem privari non debet. H. d. Abbas Siculus. Ex concilio Africano. De Quodvultdeo Centurensi episcopo, quem, quum adversarius ipsius eum petisset ad concilium nostrum introduci, interrogatus, an cum eo vellet apud episcopos experiri, primo id promiserat, et altera die respondit, hoc sibi non placere, atque discessit. Placuit omnibus episcopis , ut nullus eidem Quodvultdeo communicet, donec satisfactione praemissa fuerit absolutus. Nam adimi sibi episcopatum ante causae eius exitum nulli potest iure videri. CAP. II. Laici ecclesiastica negotia tractare non debent, sed praelatorum iudicio disponuntur. Hoc dicit. Abbas. Sic. Ex synodo Eugenii Papae. Decernimus etiam , ut laici ecclesiastica tractare negotia non praesumant. Sed episcopi, abbates, archiepiscopi et alii ecclesiarum praelati de negotiis ecclesiasticis, maxime de illis, quae spiritualia esse noscuntur, [ aliquorum ] laicorum iudicio non disponant, nec propter eorum prohibitionem ecclesiasticam dimittant iustitiam exercere. CAP. III. Causa iuris patronatus spectat ad iudicium ecclesiae. H. dicit specifice et ad literam. Alexander III. illustri Regi Angliae. Quanto te divina gratia [ summaque providentia maioris gratiae privilegio decoravit, tanto viros religiosos maiori debes caritate diligere, et in iustitiis suis manutenere propensius et fovere. ] Causa vero iuris patronatus ita coniuncta est et connexa spiritualibus causis, quod non nisi ecclesiastico iudicio valeat definiri, et apud ecclesiasticum iudicem solummodo terminari . CAP. IV. Clericum convictum vel confessum de crimine coram iudice saeculari ex eo non punit episcopus; sed coram se convictum vel confessum punit poena debita, nisi cum illo dispenset, quod potest in adulterio et minoribus; depositum vero non statim tradit curiae saeculari. H. de usque ad fin. Abbas Siculus. � 1. Summatus est iste �. supra in princ. c., tamen quia habet materiam separatam et notabilem, ideo dic aliter: In adulterio et minoribus potest cum clericis peracta poenitentia episcopus dispensare; depositum autem pro suis excessibus non tradit indifferenter curiae saeculari. H. d. Abbas Sicul.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
