# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 2.1.105-114

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 2.1.105 to 2.1.114. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/2.1.105

Alexander III. Si vero presbyter, vel clericus alius aliquem laicum de rebus suis vel ecclesiae impetierit, et laicus res ipsas non esse ecclesiae vel presbyteri aut clerici, qui eum exinde impetit , sed suas proprias asseverat, laicus ipse debet de rigore iuris super hoc ad forensem iudicem trahi, quum actor semper forum rei sequi debeat, licet in plerisque partibus aliter de consuetudine habeatur. CAP.VI. Si quaestio feudalis est inter clericum et laicum, cognoscet dominus feudi; sed eo negligente cognoscet delegatus Papae, etiam ante negligentiam datus. H. d. secundum lecturam gloss. Idem. Ex transmissa nobis insinuatione B. C. et W. militum ecclesiae tuae intelleximus, quod, quum R. de Cassaville eos super quadam possessione coram venerabili fratre nostro Trecensi episcopo traxisset in causam, nobilis vir de Campis eorum dominus, [ a quo possessiones tenebant, ] sub debito fidelitatis eis inhibuit, ne de saeculari feudo in iudicio ecclesiastico responderent. Itaque praefatus episcopus in eos velut in contumaces excommunicationis sententiam promulgavit etc. ( Et infra: ) [ Mandamus, quatenus praefatos milites ab excommunicatione contradictione et appellatione cessante absolvas etc. ] ( Et infra: ) Deinde Per dominum feudi causam iubeas terminari, et, si ipse aliquid malitiose distulerit, tu ei sublato appellationis obstaculo debitum finem imponas. CAP. VII. Per dominum feudi saecularem sive ecclesiasticum quaestio feudalis terminari debet, etiamsi vasalli sint clerici, et, si plures praetendantur domini, non potest unus cognoscere, maxime alio absente, an feudum ad eum pertineat. H. d. secundum lecturam magis notabilem. Idem. Verum quoniam de quibusdam feudis adversus eundem praepositum quaestio mota fuit, statuimus, ut, ex quo episcopus fuerit in eadem ecclesia consecratus, qui plenam auctoritatem habeat et potestatem , de feudis ipsis sub suo iudicio cognoscatur, si ad ecclesiasticam cognitionem pertineant; alioquin ipsa quaestio imperiali beneplacito, sicut iustum fuerit, relinquatur.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
