# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 2.1.151-160

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 2.1.151 to 2.1.160. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/2.1.151

CAP. XVII. Privilegiatus ut non teneatur respondere nisi in certo loco. Si in alio loco respondere vel solvere promittit, ibi poterit conveniri, et etiam ubi habet domicilium. Secundum Ioan. Andr. Idem Episcopo Dulmensi. Dilecti filii I. et A. cives Romani sua nobis petitione monstrarunt, quod, quum abbati S. Genovefae Parisiensis super quadam pecuniae summa contra R. praedecessorem tuum literas impetrassent, tu proponi fecisti, quod omnibus Anglicis est a sede apostolica indultum, ut super causis pecuniariis citra mare conveniri non possint, propter quod idem abbas in negotio non processit. Verum, quia, etsi fuisset privilegium tale concessum, non tamen prodesset illis, qui se certo loco respondere vel solvere adversariis promiserunt, quum ibi et ubi domicilium habent valeant conveniri: mandamus, quatenus eisdem de pecunia ipsa cum iustis et moderatis expensis, et congrua satisfactione damnorum, usuris omnino cessantibus, satisfacias, ut teneris. Alioquin eidem abbati nostris damus literis in mandatis, ut in commisso sibi negotio, proposita ex parte tua indulgentia non obstante, iuxta prioris mandati nostri tenorem sine dispendio morae procedat. CAP. XVIII. Quanquam laici possunt iurisdictionem non sui iudicis prorogare, clerici tamen non possunt, nisi episcopi dioecesani consensus accedat, et iudex, cuius iurisdictionem prorogare volunt, sit ecclesiasticus. Idem Abbati Trecensi. Significasti nobis, quod P. clericus ad petitionem C. mercatoris se tuae iurisdictioni subiecit, si in termino nunc elapso de pecunia mutuata, non satisfecisset eidem ( Et infra: ) Inquisitioni tuae taliter respondemus, quod, licet privatorum consensus eum, qui iurisdictioni praeesse dignoscitur, suum possit iudicem constituere, clerici tamen in iudicem non suum, nisi forte sit persona ecclesiastica, et episcopi dioecesani voluntas accedat, consentire non possunt. CAP. XIX. Legitime citatus tenetur coram iudice citante causam prosequi, non obstante, quod post citationem mutaverit forum.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
