Latin
2.1.16 to 2.1.25
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 2.1.16-25
Not analysed yet
Idem Salernitano Archiepiscopo. At si clerici coram saeculari iudice convicti fuerint vel confessi de crimine, non sunt propter hoc a suo episcopo aliquatenus condemnandi. Sicut enim sententia a non suo iudice lata non tenet, ita nec facta confessio coram ipso. Si vero coram episcopo de criminibus in iure confessi sunt, seu legitima probatione convicti, dummodo sint talia crimina, propter quae suspendi debeant vel deponi, non immerito suspendendi sunt a suis ordinibus, vel ab altaris ministerio perpetuo removendi. 2. De adulteriis vero et aliis criminibus, quae sunt minora, potest episcopus cum suis clericis post peractam poenitentiam dispensare, ut in ordinibus suis deserviant ; sed non debet quemlibet depositum pro suis excessibus, quum suo sit functus officio, nec duplici debeat ipsum contritione conterere, iudici tradere saeculari. [Porro si clericus etc. (cf. c. 1. de cler. pugn. in duell. V. 14.)] CAP. V. Vasallus coram domino feudi conveniendus est, etiamsi dominus feudi sit ecclesiastica persona, dummodo ibi actor possit suam iustitiam consequi; alias loci ordinarius poterit adiri. Et secundum hoc est casus notabilis. Abbas Sicul. Idem. Ceterum quia quandoque, sicut accepimus ,in eos, quos ab ecclesia tua constat possessiones tenere in feudum, occasione ipsarum excommunicationis seu interdicti sententia promulgatur, nos id districtius inhibemus, quamdiu parati fuerint super his in tua praesentia iustitiam exhibere. Quod si fuerit a quoquam temerario ausu praesumptum, liceat tibi eandem sententiam sublato appellationis remedio revocare. Nulli ergo hominum fas sit, hanc paginam nostrae concessionis etc . CAP. VI. Nomen actionis in libello exprimere para non cogitur; debet tamen factum ita clare proponere, ut ex eo ius agendi colligatur. Hoc dicit quoad intellectum. Abbas. Idem Exonensi Episcopo et Capitulo Londonensi. Dilecti filii nostri prior et clerici de Guiseburnen. contra Eboracensem archiepiscopum apostolicae sedis legatum gravem admodum et difficilem nobis querimoniam transmiserunt. [Et infra: (cf. c. 1. de app. II. 28.)] Provideatis attentius, ne ita subtiliter, sicut a multis fieri solet, cuiusmodi actio intentetur, inquiratis, sed simpliciter et pure factum ipsum, et rei veritatem secundum formam canonum et sanctorum Patrium instituta investigare curetis.