# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 2.1.161-172

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 2.1.161 to 2.1.172. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/2.1.161

Idem. Proposuisti nobis, quod quidam subditus tuus ad petitionem cuiusdam adversarii sui a te legitime citatus ad causam, quia postmodum iurisdictionis alterius esse coepit, tuum intendit iudicium declinare. Porro tuae prudentiae dubium esse non credimus, quod is in praedicta causa ius revocandi forum non habet, quasi ab altero iam praeventus. CAP. XX. Quisque clericus potest in curia Romana conveniri, licet alias specifice forum ibi non sortiatur; habet tamen ex causa ius revocandi domum. Idem. Licet ratione delicti, seu contractus, aut domicilii, sive rei, de qua contra possessorem causa movetur, quibus forum regulariter quis sortitur, episcopus vester apud sedem apostolicam conventus non fuerit, quia tamen omnium ecclesiarum mater est eadem et magistra, rite compelli potuit, ut ibi suis adversariis responderet, nisi pro alia iusta et necessaria causa venisset, quam si tunc allegasset, ius revocandi domum salvum fuisset eidem. TITULUS III. DE LIBELLI OBLATIONE. CAP. I. Actor tenetur in scriptis libellum porrigere. Vel sic: Iudex non debet admittere actorem ad litigandum, nisi prius libellum in scriptis offerat. H. d. per alia verba. Ex concilio apud sanctum Medardum. Ignarus episcopus dixit: Habetis libellum reclamationis vel postulationis, sicut ecclesiastica se habet traditio ? Illi [ autem ] responderunt, se prae manibus nullum habere libellum. Ignarus episcopus dixit: Legum ecclesiasticarum [auctoritas talis est, ut in causis gestorum semper scripturam requirat, adeo, ut qui ad sacrum fontem accedit suum dare nomen praecipiatur; qui ad summum sacerdotium provehitur, decreto manibus omnium roborato eligitur. Ordinatus autem a suis ordinatoribus literas accipere iubetur. Qui etiam ab ecclesiastica societate quolibet excessu discinditur libellari scriptione aut recipitur aut deiicitur. Sed qui accusatur, vel excommunicatur, seu reconciliatur, per scripturam accusari vel reconciliari iubetur. Et sic in ceteris huiusmodi in tantum scriptura deposcitur, ut sicut B. Gregorius in commonitorio ad Ioannem defensorem ex Romanis legibus sumens scribit, sententia, quae sine scriptura profertur, nec nomen sententiae habere mereatur. ] Quapropter, fratres [ et filii, ] Oportet vos secundum ecclesiasticam auctoritatem reclamationem vestram libelli serie declarare, eamque vestris manibus roboratam synodo [ sacrae ] porrigere, ut tunc vobis convenienter et canonice valeat responderi. Et tunc ipsi fratres libellum conscribentes [ eique sua nomina subscribentes ] porrexerunt Hincmaro [ episcopo etc. ] CAP. II.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
