# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 2.1.173-182

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 2.1.173 to 2.1.182. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/2.1.173

Quum agitur reali, non sufficit rem generaliter peti, sed debet ita specificari, ut evitetur obscuritas et aequivocatio. Innocentius III. Significantibus T. et R. fratribus nostro fuit apostolatui declaratum, quod, quum inter ipsos ex una parte, et V. Turpem de Athechi et sorores eius dioecesis Suessionensis ex altera super quadam terra coram dilectis filiis abbate et priore sancti Bartholomaei Noviomensis iudicibus a sede apostolica delegatis tracti fuissent in causam, oblato eis libello, ipsi T. et R., quum plures terras haberent, ut terra illa, super qua quaestio vertebatur, ostenderetur eisdem, a iudicibus postularunt. Quod quum ipsi facere denegarent, nec utrum hoc deberet eis concedi, vellent per sententiam definire, iidem fratres a manifesto gravamine ad nostram audientiam provocarunt. Quocirca discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, vos , revocato in statutum debitum, si quid post appellationem huiusmodi noveritis attentatum, etc. CAP. III. Non tenetur reus respondere libello in actione personali, si non exprimitur causa petendi. Gregorius IX. Archipresbytero Civitatis novae et M. Canonico Culmensi. Dilecti filii fratres ecclesiae sanctae Mariae de Hispida sua nobis petitione monstrarunt, quod, quum prior et conventus sanctae Mariae ad Carceres ipsos super quadam pecuniae summa coram priore sanctae Trinitatis Veronensis auctoritate apostolica convenissent, ex parte ipsorum fuit excipiendo propositum, quod, quum dicti prior et conventus nollent exprimere in porrecto libello conventionali, quare sibi dicta pecunia deberetur, super hoc minime respondere tenebatur, et quia dictus iudex exceptionem huiusmodi admittere denegabat, nostram audientiam appellaverunt. Ideoque mandamus, quatenus, si est ita, revocato in irritum, etc. TITULUS IV. DE MUTUIS PETITIONIBUS. CAP. I. Iudex etiam delegatus compellit actorem ad respondendum reo in causa reconventionis, et utramque causam ordine successivo simul audiet et una sententia terminabit. H. d.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
