Latin
2.1.220 to 2.1.231
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 2.1.220-231
Not analysed yet
CAP. II. In spiritualibus causis de calumnia non iuratur. Idem Ordinatori Romanae ecclesiae Subdiacono et Magistro Omnibono. Literas benignitatis vestrae benigne recepimus, in quibus, utrum in causa, quae inter venerabilem fratrem nostrum G. Bononiensem episcopum, et dilectum filium nostrum Aldricum Paduansum abbatem sub vestro examine agitatur, iuramentum calumniae praestari conveniat, requisistis . Sane Romana ecclesia in his casibus, in quibus de ecclesiis, decimis et rebus spiritualibus tantum agitur, iuramentum calumniae nec dare, nec recipere consuevit eo, quod tales causae non ex legum districtione, sed ex canonum aequitate finem debitum sortiuntur, canones autem iuramentum calumniae in huiusmodi causis nulli prorsus indicunt. Unde, contentione de iuramento calumniae praestando dimissa, ad ulteriora discretio vestra procedat. CAP. III. Principalis persona non indistincte relevatur ab onere iurandi de calumnia, licet compareat per oeconomum; sed sibi vel oeconomo est deferendum, inspecta qualitate causae et personarum. H. d. Eugenius Papa. In pertractandis causis sacramentum calumniae non passim praecipimus exhiberi, sed quum fieri sinimus et causae et principalium personarum qualitate diligenter inspecta, quandoque per ipsas principales personas, quandoque per oeconomos sibi indultos ,qui causam omnino non nesciant, in animam iurantis illud praecipimus praestari. Ut igitur causa, quae inter abbatiam S. Trinitatis et Ripulensem ecclesiam agitatur, sine dilatione finem debitum, auctore Domino sortiatur, praesentium vobis auctoritate mandamus, quatenus sicut salubrius et competentius vobis visum fuerit, causam ipsam, appellatione remota, dictante iustitia terminetis. Adiicimus etiam ut propter iniuriam quam ignorante abbate S. Trinitatis, Ripulensi abbati audivimus illatam, si alias ei iustitiam favere dignoscitur, monasterium S. Trinitatis nullatenus suo iure privetur. CAP. IV. Universitas tenetur iurare de calumnia, nisi relevet se constituendo oeconomum. Idem Magalonensi et R. Neumausensi Episcopis. Imperatorum saecularium leges et sanctorum Patrum ecclesiasticae constitutiones viros religiosos in omnipotentis Dei servitio protegunt et defendunt, et nullam eis molestiam vel turbationem, quae sacro ordini contradicat, irrogari permittunt . Accepimus autem ,quod ab abbate et fratribus Clarevallis, sicut ab aliis, exigitur calumniae iuramentum, quod quidem inter fratres eiusdem ordinis inusitatum est, et ad quod faciendum nos eos cogere non possumus nec debemus. 1. Sed ne aliena iura videantur huiusmodi occasione illicite detinere, et ipsi a causa sua decidant, si ex parte ipsorum praedictum iuramentum, quum res postulaverit, non fuerit praestitum, eisdem praecipimus, ut in suo monasterio, sicut imperiales leges consentiunt ,oeconomum statuant, qui pro eis petere et excipere, atque iuramentum de calumnia, quum necesse fuerit, valeat exhibere. Ideoque per praesentia scripta fraternitati vestrae mandamus, quatenus eosdem fratres, qui in ista causa sunt, sicut ratio exigit, plenius instruatis, ut de cetero sua iura propter hoc non possint amittere, et aliis, quantum iustitia permittit, in talibus causis debeant satisfacere . 2. Tu vero, frater Neumausensis episcope, oeconomum idoneum statuas, qui in tali officio conveniens ipsi monasterio videatur.