Latin
2.1.244 to 2.1.252
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 2.1.244-252
Not analysed yet
TITULUS VIII. DE DILATIONIBUS. CAP. I. Summa sic, ne videatur convenire rubricae de appellationibus: Citatio vocatoria cum peremptoria non debet esse nimis brevis, maxime ubi de rebus ecclesiasticis agitur; nisi necessitas aliud suggerat. Alexander III. Cantuariensi et Vigoriensi Episcopis. Dilecti filii nostri ,abbas et monachi de H. nobis insinuare curarunt, quod, quum causam, quae vertitur inter ipsos et moniales de Leden. ,super ecclesia de Alten. ,decano et archidiacono Linconensibus commiserimus terminandam, ipsi timentes, se a praedictis iudicibus aggravari, eo, quod ad primam citationem terminum sibi nimis brevem et peremptorium statuerunt, ad nostram audientiam duxerunt appellandum; ipsi nihilominus praedictam ecclesiam praefatis monialibus adiudicaverunt (et infra ). Quia vero non spectat ad iuris ordinem, diem peremptorium, et maxime, quum de rebus ecclesiasticis agitur, nisi forte necessitate urgente, taliter maturare, nec etiam in eos, qui se contumaciter absentant, sententiam taliter promulgare, nisi ut pars adversa in possessionem mittatur, ut sic taedio affecti iudicio stare cogantur, fraternitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus quatenus, si est ita, revocato in irritum, si quid inveneritis post appellationem huiusmodi attentatum, in causa iuxta priorum tenorem literarum procedatis. CAP. II. Induciae deliberatoriae denegantur reo, si per literas citatorias plene potuit instrui, et deliberare super eo, de quo quaeritur. Coelestinus III. Praeterea in tuo petitorio adiecisti, quod, quum causae tibi a sede apostolica delegantur, in literis citatoriis rescriptum apostolicum inseris, ut, eo viso, deliberare valeat qui ab altero convenitur; quumque non ad primam et secundam cononicam citationem, sed ad tertiam peremtoriam tantummodo veniat, actore ad omnes citationes veniente, et ipse actor intentionem suam in iure proponat, reus vexationi eius intendens, tunc primo deliberatorias requirit inducias, quum actor eidem authenticum offerat, ut conferat cum rescripto, quod in prima citatione recepit, asserens etiam, quod tam longo citationum spatio, si voluerit, plenae deliberationis tempus potuit habere. �. 1. Quia igitur, quid agendum sit in hoc casu desideras edoceri, taliter tibi respondemus, quod, praedicto modo reo ad iudicium legitime convocato, si ex rescripto sibi transmisso plene potuit instrui super eo, de quo in iudicio convenitur, induciae deliberatoriae [sibi ]non sunt ulterius indulgendae, sed procedendum potius est ad examinationem causae, et finem et debitum imponendum. [Dat. Lat. Ao. III. 1193.]