# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 2.1.253-260

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 2.1.253 to 2.1.260. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/2.1.253

CAP. III. Ex declaratione verbi generalis vel ambigui positi in libello novae induciae deliberatoriae dandae non sunt, si per expressa potuit reus deliberare super ambiguitate illa vel generalitate. H. d. Honorius III. Ferentino Episcopo. Literae tuae ac petitio dilecti filii presbyteri sanctarum Priscae et Aquilae de Urbe nobis exhibitae continebant, quod, quum causam, quae inter ipsum archipresbyterum ex una parte, et nobiles viros Andream Alatrinum et G. ac fratres et filios eorum ex altera super quibusdam possessionibus et rebus aliis vertitur, tibi duximus committendam , Idem presbyter contra nobiles viros A. et G. libellum ecclesiae suae nomine obtulit, continentem, quod pensio de dictis possessionibus soluta non fuerat ipsi ecclesiae, elapsis iam tribus annis et ultra. Nobilibus vero ipsis petentibus, ut explicaret ipsis spatium, quod per hanc adiectionem: et ultra, significari volebat, et ipso presbytero exprimente, quod septem annis fuerat in dictae pensionis solutione cessatum, et iidem nobiles dicentes, libellum esse huiusmodi expressione mutatum, longiores ad deliberandum petierunt inducias. Quas quia denegasti eisdem, ad nostam audientiam appellaverunt. Nos igitur appellationem huiusmodi frivolam reputantes, fraternitati tuae mandamus, quatenus, ea nequaquam obstante, in negotio ipso ratione praevia procedas iuxta priorum continentiam literarum. CAP. IV. Si citatus in causa ardua de longinquo vocatur pro publica utilitate, etiam ad locum iudicii, ita, quod infra terminum citationis deliberare, et alia sibi necessaria ad comparendum explicare non potuit, in termino respondere non cogitur, si reperiatur in loco iudicii, sed habebit novas inducias. H. d. notabiliter. Gregorius IX. Abbati Aquae vivae Turonensis dioecesis et Archidiacono Turonensi. Exposuit nobis Bituricensis archiepiscopus ( Et infra: ) Burdegalensi archiepiscopo dedimus in mandatis, ut super iure primatiae, quam in eo et in provincia sua dictus Bituricensis archiepiscopus se habere proponit, ad initium proxime praeteritae Quadragesimae, quod ei terminum peremptorium assignavimus, per se aut per procuratorem idoneum se conspectui nostro praesentaret. Quumque postmodum personaliter vocatus pro ecclesiae Romanae subsidio ad nostram audientiam accessisset, dictus Bituricensis archiepiscopus apud sedem apostolicam constitutus postulavit instanter, ut in eodem negotio procedere deberemus. Idem vero Burdegalensis archiepiscopus ad propria rediens constituit pro se procuratorem in ipso negotio, qui, salvis exceptionibus sibi competentibus in respondendo et defendendo ac aliis, omnia faceret, quae in propria erat persona facturus. Petente ergo archiepiscopo supradicto, ut praefatus procurator responderet eidem, ille excipiendo proproposuit, se ad hoc non teneri, quum pro alia maiori causa, pro publica scilicet utilitate, dictus Burdegalensis vocatus, pro absente reputari debuerat et revocandi domum privilegium habuisset. Nondum etiam super hoc deliberaverat cum suffraganeis suis et aliis, quorum consilium tam ardua causa requirit, nec tempus habuerat, in quo ad utrumque negotium valuerit, sicut expediret, esse paratus. Sed pars altera econtra respondit, quod, quum super quaestione praedicta prius fuerit evocatus, nostrae intentionis non fuerat primum mandatum per posterius revocare. Temporis quoque spatium habuerat tam prolixum, ut potuisset, si voluisset, super causa deliberare praedicta, sicut fecerat cum quibusdam, et commode utrique negotio imminere. ( Et infra: ) Nos igitur de consilio fratrum nostrorum usque ad proximum venturum festum Nativitatis dominicae dilationem adhuc sibi duximus indulgendam.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
