# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 2.1.26-41

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 2.1.26 to 2.1.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/2.1.26

CAP. VII. Excommunicatus in iudicio, nisi tanquam reus, stare non potest. Idem Paduano Episcopo. Intelleximus ex literis tuis, quod, quum filia cuiusdam nobilis viri parochiani tui cum quodam viro matrimonium contraxisset, comperto postea, quod idem vir pro nece bonae memoriae Vicentini episcopi vinculo tenebatur excommunicationis adstrictus, in tua proposuit praesentia quaestionem. Unde Quia postulasti a nobis, utrum excommunicatus in iudicio stare possit, respondemus, quod conveniri potest, et debet per alium in iudicio respondere, ne videatur de sua malitia commodum reportare, si ex ea fuerit ab eorum impetitione securus . CAP. VIII. Clericus de omni crimine debet coram ecclesiastico iudice conveniri, nec valet consuetudo contraria. Lucius III. Strigonensi Archiepiscopo. Clerici vero, maxime in criminalibus, in nullo casu possunt ab alio, quam ab ecclesiastico iudice condemnari, etiamsi consuetudo regia habeat, ut fures a iudicibus saecularibus iudicentur . Quum imperator dicat quod etiam leges eorum non dedignantur sacros canones imitari, in quibus generaliter traditur, ut de omni crimine clericus debeat coram ecclesiastico iudice conveniri, non debet in hac parte canonibus ex aliqua consuetudine praeiudicium generari. CAP. IX. Iudex ex officio providere debet, ut debitae solennitates serventur in iudiciis, quibus omissis iudicium redditur frustratorium. H. d. Abbas Siculus. Clemens III. Causam, quae vertitur inter fratres Dulmensis monasterii et monachos sancti Albani super ecclesia de Cantinz., audiatis et appellatione remota terminetis . Provideas illud inter cetera specialiter , ut fratres Dulmensis monasterii cum auctoritate et accessu episcopi sui ingrediantur negotium, ne, si fratres sancti Albani obtineant, episcopus idem, abbatem monasterii se proponens, litem sopitam valeat suscitare. CAP. X. Clericus depositus incorrigibilis excommunicandus est et successive anathematizandus. Et si sic non resipuerit, per iudicem saecularem comprimendus est. H. d. Abbas Siculus. Coelestinus III. Quum non ab homine ( Et infra: ) A nobis itaque fuit ex parte tua quaesitum, utrum liceat regi vel alicui saeculari personae iudicare clericos cuiuscunque ordinis, sive in furto, sive in homicidio, vel periurio, seu quibuscunque fuerint criminibus deprehensi. Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si clericus in quocunque ordine constitutus in furto, vel homicidio, vel periurio, seu alio mortali crimine fuerit deprehensus legitime atque convictus, ab ecclesiastico iudice deponendus est. Qui si depositus incorrigibilis fuerit, excommunicari debet, deinde contumacia crescente anathematis mucrone feriri. Postmodum vero, si in profundum malorum veniens contempserit, quum ecclesia non habeat ultra quid faciat, ne possit esse ultra perditio plurimorum, per saecularem comprimendus est potestatem ita, quod ei deputetur exsilium, vel alia legitima poena inferatur.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
