# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 2.1.270-277

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 2.1.270 to 2.1.277. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/2.1.270

CAP. III. Propter necessitatem alimentorum licet diebus feriatis in honorem Dei operi servili intendere, maxime circa rem tempore perituram. H. d. Idem Triburiensi Archiepiscopo. Licet tam veteris quam novi testamenti pagina septimum diem ad humanam quietem specialiter deputaverit, et tam eum quam alios dies maiestati altissimae deputatos, nec non natalitia sanctorum martyrum ecclesia decreverit observanda, et in his ab omni opere servili cessandum, nos tamen, quibus ab omnium provisore ecclesiae regimen est commissum, super his, quae necessitas exigit, Christi fidelibus tenemur commode providere, ut, si quando eos non servili operi id est actioni peccati, sed necessaria victui et vestitui quaerendo forte intendere contigerit, volumus, ut eis apostolicae sedis providentia misericordia consueta subveniat. Inde siquidem eo est quod regionem vestram, quae non multis frugibus abundet, et mare, in quo populus maiorem consuevit habere sustentationem, sterilius solito effectum fuisse multorum relationibus cognoscentes, auctoritate B. Petri et nostra Indulgemus, ut liceat parochianis vestris diebus dominicis et aliis festis, praeterquam in maioribus anni solennitatibus, si alecia terrae se inclinaverint, eorum captioni ingruente necessitate intendere, ita tamen , quod post factam capturam ecclesiis circumpositis et Christi pauperibus congruam faciant portionem. Si autem illi, qui aliquos dies in pane et aqua ex iniuncta sibi poenitentia tenentur peragere, panent quo vescantur, non habent aut piscibus vel aliis cibariis si necessitas exegerit reficiantur, moderata tamen discretione habita, quod his non ad delicias, sed ad necessariam solummodo sustentationem utantur. CAP. IV. Tres septimanae, quibus canon prohibet fieri nuptias ante festum Ioannis Baptistae, non continuantur festo, sed intelligitur de septimana Ascensionis cum duabus sequentibus. Clemens III. alias Coelestinus. Capellanus tuus, frater episcope, coram nobis ex parte tua proposuit, quod, quum statuta canonica declarent nuptias tribus septimanis ante festum Nativitatis B. Ioannis Baptistae minime celebrari debere, quidam hebdomadas illas absque interpellatione continuandas intelligunt. Alii vero inter festum et ipsas volentes facere intervallum, illud dicunt ob reverentiam festivitatis Pentecostes fuisse statutum, quae in septimanis istis solet intervenire quandoque, et sic a tribus diebus rogationum ante Ascensionem Domini inchoantes, usque ad octavum diem post Pentecosten, illis hebdomadis computatis, illo tantum spatio temporis celebrari nuptias non permittunt, earum celebrationem abinde nullatenus inhibentes. Quia ergo consulti fuimus, utra istarum opinionum potior videatur, nobis et fratribus nostris apparuit, quod, licet ea sit Romanae ecclesiae consuetudo a longis retro temporibus observata , ut quocunque tempore matrimonium contrahatur consensu interveniente legitimo de praesenti, quia tamen a septuagesima usque ad septem dies post Pentecosten celebrari nuptiae non sinuntur, et postea etiam tribus septimanis vel pluribus ante festivitatem sancti Ioannis sine differentia celebrantur, posterior sententia meliori et subtiliori nititur ratione, et, sive secundum canones a septuagesimae usque post octavas Paschae, sive iuxta consuetudinem ecclesiae Romanae usque post septem dies festi Pentecostes, quod caret octavis, nuptiae suspendantur, in dominica, quae sequitur, et deinceps possunt licite celebrari.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
