Latin
2.1.278 to 2.1.286
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 2.1.278-286
Not analysed yet
CAP. V. In feriis introductis in honorem Dei et sanctorum, nisi ob necessitatem vel pietatem, iudicium exerceri non potest, etiam de consensu partium; feriis tamen introductis favore hominum partes renunciare possunt. Gregorius IX. Conquestus est nobis (Et infra: )Quamvis non prorogari, sed expediri deceat quaestiones, debet tamen iudicialis strepitus diebus conquiescere feriatis, qui ob reverentiam Dei noscuntur esse statuti, scilicet Natalis Domini, sancti Stephani, Ioannis Evangelistae, Innocentium, sancti Silvestri, Circumcisionis, Epiphaniae, VII. diebus dominicae Passionis, Resurrectionis cum VII. sequentibus, Ascensionis, Pentecostes cum duobus, qui sequuntur, Nativitatis Ioannis Baptistae, festivitatum omnium Virginis gloriosae, XII. Apostolorum, et praecipue Petri et Pauli, beati Laurentii, dedicationis beati Michaelis, solennitatis omnium sanctorum, ac diebus dominicis, ceterisque solennitatibus, quas singuli episcopi in suis dioecesibus cum clero et populo duxerint solenniter venerandas, quibus utique solennibus feriis, nisi necessitas urgeat vel pietas suadeat, usque adeo convenit ab huiusmodi abstinere, ut, consentientibus etiam partibus, nec processus habitus teneat, nec sententia, quam contingit diebus huiusmodi promulgari, licet diebus feriatis, qui gratia vindemiarum vel messium ob necessitates hominum indulgentur, procedi valeat, si de partium processerit voluntate. TITULUS X. DE ORDINE COGNITIONUM. CAP. I. Contra mulierem vindicantem aliquem in maritum admittitur exceptio consanguinitatis, quae prius discutienda est, quam super matrimonio pronuncietur, et sufficit super ipso principali pronunciare. H. d. Clemens III. Alatrino Episcopo. Intelleximus ex literis tuis, quod, quum quaedam mulier peteret quendam in virum, testes ad suae intentionis assertionem induxit, per quos pars viri futurum sibi praeiudicium metuens, exceptionem consanguinitatis obiecit, ex qua intendit petitionem mulieris prorsus elidi. Quia vero nos consulere voluisti, an prius sit de impedimento consanguinitatis agendum, quam super causa matrimonii sententia proferatur ,Inquisitioni tuae taliter duximus respondendum, quod, quum exceptione probata quaestio principalis perimatur, ante est cognoscendum de ipsa, quam ad diffinitionis articulum procedatur. Quo facto virum ab impetitione mulieris, prout exposcit ratio iuris, absolvas.