Latin
2.1.291 to 2.1.303
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 2.1.291-303
Not analysed yet
CAP. III. Petenti hereditatem obstat exceptio nativitatis, quae prius debet coram ecclesiastico iudice terminari. Hoc dicit secundum glossam, intelligendo, quod hic erat prius coram iudice saeculari petita hereditas, et exceptum fuit de illegitimitate. Honorius III. Ludovico Regi Francorum. Tuam non credimus latere prudentiam, causam natalium carissimae in Christo filiae nostrae illustris reginae Cypri ad examen nostrum, utpote quae ad forum ecclesiasticum pertinet, iam dudum esse delatam. Unde clarae memoriae Philippum regem Franciae patrem tuum literis nostris curavimus praemonere, ut, si forsan regina ipsa super successione comitatus Campaniae quaestionem proponeret coram eo, non audiret eandem, quousque terminata esset praedicta causa natalium, ex qua illa noscitur dependere. Licet ergo, sicut eidem patri tuo scripsimus, velimus reginam ipsam in suis iustis petitionibus exaudiri, Quia vero, antequam natalium causa terminata esset, dependentem ex illa successionis causam incipere nihil aliud esset quam diversis processibus intricare negotium, et confusione quadam iudicii ordinem perturbare, si forte ab ipsa regina vel nuncio eius seu quolibet alio fueris super hoc requisitus, donec iam dicta causa natalium apostolico iudicio finem acceperit, patienter exspectes. [Dat. Lat. XVII. Kal. Dec. Pont. nostr. Ao. VIII. 1223.] CAP. IV. Agens possessorio recuperandae non tenetur ante restitutionem suis spoliatoribus, nisi super quaestione spoliationis, respondere; potest tamen ab agendo repelli per exceptionem spoliationis. H. d. Gregorius IX. Super spoliatione conventus adversus restitutionem petemtem non est, nisi super quaestione spoliationis, si eum reconveniat, audiendus, quum restitutionis petitio in hoc privilegiata noscatur, ut ipsam intentans non cogatur ante restitutionem spoliatoribus respondere, quanquam ab agendo spoliatione ab eis in modum exceptionis proposita repellatur. TITULUS XI. DE PLUS PETITIONIBUS. CAP. UNIC. Ponit quatuor modos plus petendi et poenas plus petentium. Gregorius IX. Consilium providentiae dici non potest, quod pecuniam tibi debitam ante terminum ab adversario repetisti. Punitur enim importunitas plus petentium, si super petitione sua duxerint in iudicio persistendum, ita, quod, qui re petunt amplius sine causa, in expensis adversario condemnantur. 1. Qui autem plus loco, ad interesse tenentur pro eo, quod utilitas adimitur debitoribus, quam haberent, si statuto loco solvissent. 2. Ei vero, a quo amplius tempore petitur, induciae duplicantur, nec litem excipiet, nisi ei solvantur expensae. 3. Te quoque dubitare non credimus, quod causa plus petitur, quum aliquid in genere vel sub alternatione debetur, et rem in specie vel unum praecise peti contingit. 4. Re autem, si X. sint debita et XX. repetantur. 5. Loco vero, quum quis non ubi convenit solvere, sed alibi convenitur. 6. Tempore quoque, quum ante diem vel conditionem petitur quod debetur.