# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 2.1.317-324

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 2.1.317 to 2.1.324. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/2.1.317

CAP. IV. Idem dicit quoad intellectum, quod decretalis supra proxima. Idem Canonicis de Bethlehem. Quum super electione Bethlehemitanae ecclesiae inter R. subdiaconum nostrum, et P. canonicum sepulcri Dominici nuper in nostra praesentia quaestio verteretur, utroque se pro electo gerente, quum praefatus subdiaconus a venerabili fratre nostro patriarcha Hierosolymitano fuerit confirmatus, alter vero favorem regium obtineret, eis dilectos filios P. Basilicae XII. Apostolorum, I. titul. S. Stephani in monte Coelio presbyteros et G. S. Mariae in porticu diaconum cardinales dedimus auditores, in quorum praesentia receptis utrinque testibus, et eorum depositionibus publicatis, quae hinc inde allegata fuerunt nobis et fratribus nostris retulerunt fideliter et prudenter. Nos vero tam per relationes cardinalium quam per gesta de causae meritis sufficienter instructi, communicato fratrum nostrorum consilio, Eum, qui se probaverat per saecularem potentiam spoliatum, restituendum decrevimus iustitia mediante. Verum quoniam tam possessorium, quam etiam petitorium deductum fuerat in iudicium, et tam restitutionis quam electionis quaestio plenius agitata, et constitit nobis, electionem utriusque minus canonicam exstitisse, quum iudex, de qua re cognoverit, etiam pronunciare debeat, iuxta canonicas sanctiones utramque duximus sententialiter irritandam. [ Ceterum etc. ( cf. c. 2. de confess. II. 18.)] CAP. V. Qui agit de proprietate, ante conclusionem causae possessorio adipiscendae vel recuperandae agere potest, post conclusionem vero et ante sententiam hoc non potest, nisi iusta causa subsit. Idem Episcopo Novioniensi. Pastoralis officii debitum sollicita mente prosequeris, quum iustitiae zelo succensus super dubiis iuris articulis per apostolicae sedis oraculum, a qua tuae pendet iurisdictionis auctoritas, responsa humiliter appetis et devotus exspectas, ne forte nova opinionum varietas aut iuris exceptio varia novitate distincta non iuris effectum pariat, sed iustitiae defectum potius inducat . Sane, sicut nobis per tuas literas intimasti, contingit aliquando, ut, quum is, qui se asserit spoliatum, suum trahit spoliatorem in causam, inter ipsa iuris auspicia requisitus, quo malit experiri iudicio, litem proprietatis ingreditur, de illata sibi violentia nullam faciens mentionem. Quum autem adeo fuerit in causa processum, ut testes sint hinc inde producti , novum iudicium super possessorio nititur inchoare, dicens, quia non videtur possessorio renunciare iudicio qui rem coeperit vindicare. Cui ex adverso resistitur, quia, dum querelam proprietatis sponte proposuit, praeiudicium sibi fecit in quaestione possessionis, quam secundum iuris ordinem prius proponi licuit et debuit terminari. Quid igitur in his statuendum sit, tua fraternitas requisivit. Nos autem Consultationi tuae taliter respondemus, quod possessorio quidem iudicio, quod de recuperanda seu adipiscenda possessione proponitur, antequam renunciatum sit, aut conclusum in proprietatis iudicio primitus instituto, agi potest ab eo, qui rem coeperit vindicare, quum legali sit provisione statutum, eum, qui fundum vindicaverit ab eo, cum quo interdicto unde vi potuit experiri, pendente iudicio interdictum posse nihilominus intentare, aliis possessoriis iudiciis in suo robore duraturis, quae vendicationem dominii sui natura praecedunt. Si vero renunciatum fuerit vel conclusum, ut iam possit causa proprietatis diffinitivae sententiae calculo terminari, ne lites litibus inculcentur, et via possit fraudibus aperiri, causa non decisa possessorio non erit utendum, nisi iudex, qui de causa cognoscit, hoc ipsum ex iusta causa viderit expedire, puta quum ex perspicuis indiciis facile arguitur iniquitas invasoris, et spoliato casu seu malitia probandi dominium subtraxerit facultatem. His igitur et aliis causis inspectis, quae continent aequitatem aut iuste moverint animum iudicantis, postquam etiam conclusum fuerit, posse agi possessorio iudicio non negamus. [ Dat. Lat. V. Kal. Iun. 1202.]

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
