# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 2.1.325-333

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 2.1.325 to 2.1.333. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/2.1.325

CAP. VI. Si petitorio et possessorio simul est actum, una sententia terminatur, et praemittitur possessorium in terminando; sed in exsequendo praevalet petitorium. Idem Episcopo et Officiali sancti Andreae. Quum dilectus ( Et infra: [ cf. c. 6. de arb. I. 43.]) Ad quartum autem breviter respondemus, quod, quum super possessorio et petitorio simul est actum, utrumque una sententia debet terminari. Sed licet in pronunciatione sit possessio praemittenda, in exsecutione tamen debet proprietas praevalere. [ Quamvis autem etc. Dat. Lat. XIII. Kal. Apr. Ao. X. 1207.] CAP. VII. Adiudicatur illi beneficium, qui probavit collatorem suum fuisse in possessione conferendi collationis tempore; per hoc tamen non prohibetur succumbens agere de proprietate iuris conferendi cum ipso collatore. Hoc vult tota littera. Idem Veronensi Episcopo. Quum olim quaestio, quae inter dilectum filium archidiaconum ex una parte, et archipresbyterum et canonicos Vincentinae ecclesiae ex altera ( Et infra: ) Quum igitur archidiaconus praedictus haec coram nobis fideliter recitaret, Quoniam per ipsas attestationes nobis constitit evidenter, quod ab episcopis Vincentinis archidiaconatus ipse sine reclamatione aliqua canonicorum duobus archidiaconis continue, qui ante ipsum exstiterant, fuerat assignatus, et quia canonici praedicti iudices recusare vel postulare rescripti copiam minime debuerunt, quum causa praedictis iudicibus delegata fuisset de utriusque partis procuratorum assensu, et ab eisdem esset rescriptum impetratum, nec deliberationis inducias petere, quum apud sedem apostolicam per procuratores utriusque partis lis esset contestata , praedictum archidiaconatum non obstantibus huiusmodi exceptionibus eidem per diffinitivam sententiam adiudicare curavimus, canonicis Vincentinis contradicentibus eidem archidiacono, stallo etiam archidiacono deputato et aliis pertinentiis suis , perpetuum silentium imponentes, reservata tamen eis quaestione proprietatis super collatione archidiaconatus ipsius, si forte super hoc contendere voluerint adversus episcopum Vincentinum, quum res inter alios acta non debeat eis praeiudicium generare. [ Dat. Anagniae III. Non. Ian. 1204.] CAP. VIII.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
