Latin
2.1.338 to 2.1.347
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 2.1.338-347
Not analysed yet
CAP. I. Adversus restitutionem petentem, non est audiendus reus de proprietate opponens, nisi actore consentiente. Gregorius IX. Episcopo Constan. Licet multum [fraternitatem vestram ad servandam sibi iustitiam Philagrii portitoris praesentium flagellum caecitatis invitet, veruntamen, quia ad restituenda quae sibi praeiudicialiter asserit detineri per nos vos voluit fieri promptiores, praesentia ad vos scripta praevidimus dirigenda. ]Conquestus est autem nobis Philasius caecus, eius campum cum vinea sua ab ecclesiae vestrae hominibus irrationabiliter occupatum. Quod si ita est, quanquam ante omnem contentionem possessio ei debuerat violenter ablata restitui, tamen, quia [communis filius ]Eventus diaconus ipsius ecclesiae consentiente illo constituit se legitime probaturum, dictum campum eiusdem ecclesiae iuris esse, ideoque veritatem inquire, et, si hoc probatum fuerit, huic dicendum est, ut a sua intentione discedat; alioquin ante omnem contentionem res ei ablata reddatur. Ut sua cuique parti integra post hoc maneat de proprietate cognitio etc. Indicavit praeterea etc. (cf. c. 4. de cens. III. 39.) CAP. II. Petenti restitutionem beneficii non obstat renunciatio facta post spoliationem, quia praesumitur non spontanea. Et seriose addidi: quia praesumitur non spontanea: quoniam, etsi probaretur spontanea, deberet obstare talis exceptio vel renunciatio in beneficialibus. Alexander III. Vigorniensi Episcopo. Sollicite cures et diligenter perquirere, quo tempore H. renunciavit ecclesiae, et, si tibi constiterit, eum esse spoliatum, quum eidem ecclesiae renunciavit, si hac vice tantum renunciavit, aut si pluribus vicibus renunciavit ecclesiae praescriptae, dummodo spoliatus renunciavit ,contra eum testes alterius partis de iuramento et renunciatione sponte facta, antequam restitutus fuerit, non admittas, quia non est verisimile, quod sponte iuri suo renunciaverit qui renunciat spoliatus. Sed testes eiusdem H. ,quibus intendit se probare, quod violenter praedicta ecclesia fuerit spoliatus, dummodo idonei sint, recipere non postponas. CAP. III. Petens restitutionem beneficii non auditur, etiamsi spoliationem probat, si probatur, eum sponte illud beneficium prius resignasse.