# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 2.1.348-353

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 2.1.348 to 2.1.353. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/2.1.348

Idem. Accepta conquestione P. clerici, quod violenter fuerat ecclesia de Procebrant spoliatus, vobis per apostolica scripta, si bene meminimus, [ praecipiendo ] dedimus in mandatis, ut, si hoc constaret, eam sibi auctoritate nostra restitui faceretis. Quo cognito responsum est, sicut nobis dicitur , ab adversario, id non debere proficere eo, quod spontanea voluntate coram Eboracensi archiepiscopo apostolicae sedis legato praescriptam ecclesiam abiurasset. Quia vero non scripsimus idiotis, sed discretis personis, et nostrum est discernere, quid ratio dictet, discretioni vestrae praesentium auctoritate Mandamus, quatenus rei veritatem diligenter et subtiliter inquiratis, et , si vobis constiterit, quod praefatus P. nullo metu vel vi coactus, sed spontanee praelibatam ecclesiam taliter abiuraverit, ei omni occasione et appellatione remota super hoc perpetuum silentium imponatis. CAP. IV. In interdicto de retinenda succumbit reus, ipsius abiuratione probata. H. d. quoad titulum. Idem Wigorensi Episcopo et Heliensi Archidiacono. Audita querela dilecti filii nostri T. clerici carissimi in Christo filii nostri illustris Scotorum regis , quod H. persona ecclesiae de Sander, ipsum super ecclesia sua de Pelen. indebite molestaret, quam liberam tunc et vacantem ad repraesentationem eiusdem regis praedictus T. fuerat adeptus, licet idem H. sponte iurasse dicatur, quod super ecclesia de Porten. praefato T. nullam quaestionem moveret, venerabili fratri nostro Londonensi episcopo, et tibi, fili archidiacone, dedimus in mandatis, ut, veritate rei plenius inquisita , si vobis constaret, quod praedictus H. alterius ecclesiae personatum haberet, vel iuramento spontanee praestito firmaverit, se memorato T. super eadem ecclesia quaestionem de cetero non moturum, ei exinde appellatione remota perpetuum silentium imponatis, et ab eius molestia super hoc compesceretis eundem. Postmodum vero nuncius praefati H. ad praesentiam nostram accedens constanti nobis assertione proposuit, quod per violentiam idem H. eadem ecclesia fuerit spoliatus, et ideo ad vos nostras literas impetravit, ut, si constaret vobis veritate cognita, ipsum H. spoliatum esse, quum eidem renunciavit ecclesiae, contra eum testes alterius partis de iuramento et renunciatione spontanee facta nullatenus reciperetis, sed potius testes ipsius H., quibus intendebat posse probare, quod violenter praedicta ecclesia spoliatus fuerit, dummodo essent idonei, non differretis recipere, et secundum eorum depositiones et rationes et allegationes hinc inde productas in causa ipsa appellationis obstaculo remoto quod iustum esset iudicaretis, non obstantibus literis [ nostris ], si quae aliae ab alterutra parte impetratae fuissent, aut forma, quam expressimus in aliis literis super hoc impetratis. Addidimus insuper, quod, si in causa ipsa aliquid esset immutatum, postquam nuncius praedicti Henrici iter arripuit ad nostram praesentiam veniendi, totam causam ante ingressum principalis causae contradictione et appellatione cessante in eum statum reduceretis, in quo fuisse dignoscitur, quum nuncius ipsius H. est iter ipsum aggressus, nisi forte interim idem H. cum altera parte spontanea voluntate posset super ecclesia ipsa convenire. Nunc autem ex literis praedicti episcopi et tuis, fili archidiacone, nobis innotuit, quod vos, priorum literarum tenorem, [ sicut debuistis ] secuti, partes debita solennitate citastis . Quum vero post plures citationes die tandem peremtorio constituto, de iam dicti H. contumacia legitima probatione vobis plenius constitisset, idonearum personarum testimonio cognoscentes, saepe dictum H. non solum ecclesiae alterius personatum habere, sed etiam spontanea voluntate ecclesiam de Pelen. in faciem ecclesiae in perpetuum abiurasse, prohibuistis eidem, ne dictum T. super hoc de cetero molestaret. Licet autem nuncius eiusdem H. posteriores literas, sicut diximus , impetraverit, formam aliam continentes, quod, non obstantibus literis a parte altera impetratis, revocari deberet, si quid immutatum esset in causa, postquam idem nuncius iter ad nos arripuerit veniendi, quia tamen non intelleximus, nec intelligi debuit, ut revocaretur in irritum quod per vos factum esset auctoritate literarum nostrarum, sed si quid praesumptione vel violentia immutatum esset discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus sententiam, quam protulistis ante posteriorum literarum receptionem, occasione ipsarum nullatenus revocare tentetis, et, si contra sententiam ipsam aliquid statuistis, studeatis id, sublato appellationis obstaculo, revocare, et praefatum H. contra eandem sententiam nullatenus venire permittatis, sed potius sententiam contradictione et appellatione postposita faciatis auctoritate nostra inviolabiliter observari . Si vero post receptionem sequentium literarum sententia lata fuerit ea sententia non obstante in causa iuxta tenorem literarum ipsarum appellatione postposita procedatis, dummodo praefatus H. per violentiam spoliatus fuerit, et spoliatus illud praestiterit iuramentum .

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
