# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 2.1.354-365

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 2.1.354 to 2.1.365. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/2.1.354

CAP. V. Petenti restitutionem beneficii quaestio institutionis non canonicae referri non potest. Idem Brixiensi Episcopo. In literis tuis ( Et infra: [ cf. c. 9. de off. iud. del. I. 29.]) Super illa quaestione, videlicet quum quis dicit, se de possessione violenter eiectum esse , et adversarius dicit, eum non fuisse canonice institutum, respondemus, prius de violenta eiectione, quam de canonica institutione agi debere, quia praedo etiam est secundum rigorem iuris restituendus. [ Item quum etc. ( cf. cap. seq. )] CAP. VI. Non obstat exceptio criminis agenti interdicto unde vi, vel quod vi aut clam. Idem Exonensi Episcopo. Item quum quis dicit, se de possessione violenter eiectum, vel adversarium clam possessionem intrasse, et adversarius ei crimen obiicit, ut eum ratione criminis a sua intentione repellat, non occurrit quidem nobis, quod illius obiectio admitti debeat, vel principalis causae propter hoc exsecutio retardari, quoniam criminaliter adversus eum ante restitutionem agere non potest, quum praesumatur eius exsistere inimicus. CAP. VII. Spoliatus etiam a iudice, iuris ordine praetermisso, ante omnia restituatur. Idem Cantuariensi Archiepiscopo. Conquerente nobis R. clerico latore praesentium accepimus, quod, quum vacaret scholasticis disciplinis , ipsum [ non citatum ] ecclesia de Werfort sine iudicio spoliasti. Quia vero iam non decet honestatem tuam clericos tuae iurisdictionis sine manifesta causa et rationabili suis beneficiis spoliare, quibus teneris paterna provisione consulere, fraternitati tuae per apostolica scripta [ praecipiendo ] mandamus, quatenus, si est ita, praedicto clerico praefatam ecclesiam cum reditibus inde perceptis restitutas, et in pace eam possidere permittas. Restitutione autem facta, si quid [ exinde ] adversus eum super praescripta ecclesia proponere volueris, coram venerabili fratre nostro Exonensi episcopo delegato a nobis per te vel per sufficientem responsalem tuum cum eodem R. ordine iudicario poteris experiri, et quod [ ipse ] exinde statuerit suscipias firmiter et observes; nos enim eidem episcopo causam commissimus terminandam .

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
