Latin
2.1.374 to 2.1.381
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 2.1.374-381
Not analysed yet
CAP. X. Si, actore agente petitorio, reus super eadem re deducit possessorium, proceditur in solo possessorio, suspenso petitorio. Lucius III. Archidiacono et I. Archipresbytero Turonensibus. Ex conquestione B. mulieris ad nos noveritis pervenisse, quod, quum C. miles eam sibi matrimonio copulasset, et maritali affectione pertractans ex ipsa filiam suscepisset, sine iudicio ecclesiae postmodum a se removit eandem, et de accusando super consanguinitate matrimonio, remoto appellationis obstaculo, literas ad iudices impetravit. Quum autem prius, quam a delegatis iudicibus mulier citaretur, per dioecesanum episcopum virum sibi restitui petiisset, et ob hoc ipsa ad nos proprium nuncium destinasset, demum coram praefatis iudicibus constituta, modo per se, modo per procuratorem, ante ipsius causae ingressum et post virum sibi restitui postulabat. Iudices vero restitutione penitus negata, quod fieri non debuit, in principali procedere voluerunt, unde ipsa a tali gravamine ad nostram audientiam appellavit. Quia ergo iniuste gravatis apostolicum debemus patrocinium impertiri, discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo Mandamus, quatenus, si est ita, memoratae mulieri omni contradictione et appellatione cessante virum suum restitui faciatis, quae post appellationem ipsius acta sunt in irritum revocantes, postmodum super matrimonio causam audiatis attentius ,et fine canonico terminetis. Datum Veronae XII. Kal. Nov. CAP. XI. Violentus rem cum fructibus etiam qui percipi potuissent, restituere, damna resarcire, et de iniuriis satisfacere compellitur. Coelestinus III. Gravis ad nos querela (Et infra: )Ideoque fraternitati vestrae per apostolica scripta Mandamus firmiterque praecipimus ,quatenus, partibus convocatis ,si vobis constiterit de praemissis, praedictum archidiaconum ablata praenominati monasterii fratribus cum integritate restituere, et damna plenarie resarcire, et de illatis iniuriis competenter satisfacere, omni gratia, timore et amore postpositis, dilatione, contradictione et appellatione cessante per districtionem ecclesiasticam nostra freti auctoritate compellatis restitui, deinde archiepiscopum moneatis, ut concessionem suam ratam habeat et praefatos canonicos amodo desinat super praefata ecclesia fatigare. Si vero admonitioni vestrae acquiescere noluerit, cogatis Eum provisuri attentius ,ut non tantum fructus a novo et violento possessore perceptos, sed quos, si eis possidere fuisset licitum, possessores veteres percepissent, per supradictam sententiam, sublato cuiuslibet appellationis, obstaculo ,reddi faciatis eisdem. Praeterea si qui, quominus secundum mandatum nostrum memoratis fratribus restituantur ablata, se duxerint opponendos, vos auctoritate nostra suffulti eos, non obstante appellatione, anathematis sententia percellatis. Si praefatus vero archiepiscopus ad citationem commonitionis vestrae forte non venerit, vel mandato vestro parere noluerit, vos Dolensis monasterii testibus receptis secundum formam praedictam in toto negotio procedentes, secundum quod diximus, appellatione cessante exsequi procuretis omnimoda sollicitudine providentes, ne libertates praefato monasterio vestro a praedecessoribus nostris vobisque concessas, a quoquam sustineatis minui vel infringi.