# Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 2.1.414-422

Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio, 2.1.414 to 2.1.422. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-ix/decretalium-d-gregorii-papae-ix-compilatio/2.1.414

TITULUS XIV. DE DOLO ET CONTUMACIA. CAP. I. Reus, qui mittendum in possessionem ad mandatmn iudicis non admisit, non mulctabitur de canonica aequitate, si infra annum caveat stare iuri. H. d. Alexander III. Herfordensi Episcopo. Ad haec quum contingat, actorem multoties mittendum esse in possessionem causa rei servandae propter absentiam partis adversae, et per eius dolum sive potentiam non possit actor rem custodiendam nancisci, ac imminente fine anni reus, ne possessionem amittat, debitam offerat cautionem, cuiusmodi sit poena reus mulctandus, quia iussioni non paruit iudicis, a nobis tua fraternitas requisivit. Ad quod dicimus, quod in ecclesiasticis personis et negotiis rigor et districtio iuris non requiritur, nec exercetur ; sed, quum iustitia propter hoc non periclitatur, patienter tolerari et admitti debet, quum reus per cautionem standi iudicio se adstringit. CAP. II. Propter contumaciam rei potest iudex rem petitam sequestrare, et ipsum contumacem in expensis condemnare, quas propter ipsius contumaciam vel dolosam exceptionem actor fecit. Hoc dicit Panorm. Idem Abbati de Ramese et Archidiacono Heliensi. Ex literis vestris ad nos directis accepimus, quod, quum vobis causam, quae inter dilectos filios nostros monachos de Etoll. et canonicos Linconenses nec non etiam Gervasium clericum super ecclesiis de V. et M. vertitur, duxerimus committendam, et canonici citati legitime se contumaciter absentaverint, vos, licet monachi essent ob contumaciam adversae partis in possessionem rerum petitarum mittendi, intuitu tamen religionis suae cum eis mitius agere volentes, possessionem sequestrari fecistis, ut sic saltem canonici affecti taedio stare iudicio cogerentur. Tandem vero, partibus in praesentia vestra constitutis, et memoratis monachis ecclesias sibi restitui postulantibus, canonici responderunt, auctoritatem vestram penitus exspirasse eo, quod a nobis ad alios iudices literas impetrarunt, quae praeiudicare prioribus videbantur. Verum quoniam in posterioribus literis non fuit mentio facta priorum, nec in eis nomina continebantur ecclesiarum, quae in prioribus posita fuerant, sed indefinite dicebatur: super quibusdam ecclesiis: nos attendentes, malitiam et dolum nulli patrocinari debere, et nolentes tantam illusionem impunitam relinquere discretioni vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatenus, quum exinde requisiti fueritis, partes ante vestram convocetis praesentiam, et praedictam causam secundum formam priorum literarum, non obstantibus posterioribus, terminetis, expensas, quas propter hoc monachi fecisse noscuntur, eis a canonicis restitui facientes.

---

Gregory IX, DECRETALIUM D. GREGORII PAPAE IX. COMPILATIO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/gregory.html.
