Latin
2.1.430 to 2.1.434
Gregory IX, Decretalium D. Gregorii Papae IX. Compilatio 2.1.430-434
Not analysed yet
Prout nobis vestris literis annotastis etc . (Et infra: )Reum, quia contumaciter a praesentia vestra recesserat, iuratoriam coegistis exponere cautionem, quod coram vobis per omnia iuri pareret; quumque die praefixa vestro se conspectui praesentasset, praetextu advocati, quem non habebat, respondere solita malitia recusavit. Tandem actore instante respondit, quod quadraginta annis decimas, de quibus erat contentio, percepisset, variisque postmodum excusationibus utens in vocem appellationis prorupit, et contumaciter iuramento contempto recessit. Ideoque vobis praecipiendo mandamus, quatenus ad convincendam eius malitiam semel eum ad praesentiam vestram convocetis, et, si venerit, audiatis quae fuerint proponenda, et appellatione cessante finem imponatis negotio competentem. Quod si vocatus venire contempserit, vos nihilominus causam, utpote lite, quae ingeritur, contestata, diffinitiva sententia terminetis, vel praesenti saltem adiudicetis possessionem, servata duntaxat quaestione proprietatis absenti. Super eo vero etc. (cf. c. 4. de paroch. III. 29.) CAP. V. Qui fundata intentione actoris exceptionem peremptoriam obiicit, quam non probat in continenti, sed accipit inducias, si defecerit in probando, condemnatur in continenti, diffinitiva non exspectata, in expensis, ac solvere cogitur; quod si non potest, punietur in corpus secundum arbitrium iudicis. H. d. notab. iste text. secundum lecturam, quae placet Panorm. Innocentius III. Finem litibus cupientes imponi, ne partes ultra modum graventur laboribus et expensis, praesertim quum de beneficiis vel officiis ecclesiasticis litigatur, quae sine dispendio diu vacare non possunt, praesenti decreto statuimus, ut, postquam intentionem suam altera pars fundaverit, si reliqua forte voluerit legitimam exceptionem opponere, quam nolit aut nequeat in continenti probare, quia frequenter ad impediendum vel differendum processum exceptiones huiusmodi per excogitatam malitiam opponuntur, ad solvendas alteri parti moderatas expensas extunc in iudicio faciendas, cum acceptis induciis, si forsitan in probatione defecerit, condemnetur. Et si solvendo non fuerit, alias secundum arbitrium discreti iudicis puniatur, ut hoc saltem timore perterritus non facile quis in gravamen alterius falsas exceptiones opponat.